Res Rustica

Columella, Lucius Junius Moderatus

Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.

Ubi vero iam corroborata fuerint,[*]()nihil dubium est, quin caelestibus aquis plurimum iuventus Itaque locis, quibus clementia hiemis permittit, adapertas vites relinquere et tota hieme ablaqueatas habere eas conveniet. De qualitate autem seminum inter auctores non convenit. Alii malleolo [*]()protinus conseri vineam melius existimant, alii viviradice: de qua re quid sentiam, iam superioribus professus sum.

Et nunc tamen hoc adicio, esse quosdam agros, in quibus non aeque bene translata semina quam immota respon- [*](semiplenis ac: semipleni SA. ) [*](nimius ac: seminis A: om. S. ) [*](quare utilius ac: quarum et ilius SA. ) [*](comprehenderint statim ac: om. SA. ) [*](obrui SA: adobrui ac. ) [*](corroborata fuerint Pontedera: corroboraverint ac: comprobaverunt SA. ) [*](malleolo ac: malleoli SA. a ablaqueare is to dig round a plant so as to make a shallow furrow to hold water. b Book III. 14. 2. )

v.2.p.34
deant: sed istud rarissime accidere. Notandum item diligenter explorandum esse,[*]()quid quaeque ferat regio, quid quaeque recuset. Depositam ergo stirpem, id est, malleolum vel vivi-