Res Rustica

Columella, Lucius Junius Moderatus

Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.

radicem,[*]()formare sic convenit, ut vitis sine pedamine consistat. Hoc autem protinus effici non potest. Nam nisi adminiculum tenerae viti [*]()atque infirmae [*]()contribueris, prorepens pampinus terrae se applicabit.[*]()Itaque posito semini arundo adnectitur, quae velut infantiam eius tueatur atque educet, producatque in tantam staturam, quantam permittit agricola. Ea porro non debet esse sublimis: nam usque in sesqui-

pedem coercenda est. Cum deinde robur accipit, et iam sine adiumento consistere valet, aut capitis aut bracchiorum incrementis adolescit. Nam duae species huius quoque culturae sunt. Alii capitatas vineas, alii bracchiatas magis probant. Quibus cordi est in bracchia vitem componere, convenit a summa parte, qua decisa novella vitis est, quicquid iuxta cicatricem citaverit, conservari, et in quattuor bracchia pedalis mensurae dividere, ita ut omnem partem caeli [*]()