Res Rustica
Columella, Lucius Junius Moderatus
Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.
Sationis autem cura non alia debet esse, quam quae tradita est a me tertio volumine. Unum tamen huic consitioni Mago Carthaginiensis adicit,[*]()ut semina ita deponantur, ne protinus totus scrobis terra compleatur, sed dimidia fere pars eius sequente biennio paulatim adaequetur. Sic enim putat vitem cogi [*](si ante annum fiant post exploranda est add. SA. ) [*](scrobis SA: scrobibus ac. ) [*](faciant ac: fiat SA. ) [*](adicit Aac: adigit S. a Two-pronged instruments. b Chapters 14-16. )
Quare utilius [*]()existimo, repleri quidem scrobes stirpe deposita, sed cum semina comprehenderint, statim [*]()post aequinoctium autumnale debere diligenter atque alte ablaqueari, et recisis radiculis, si quas in summo solo citaverint, post paucos dies obrui.[*]()Sic enim utrumque incommodum vitabitur, ut nec radices in superiorem partem evocentur, neque immodicis pluviis parum valida vexentur semina.