Res Rustica

Columella, Lucius Junius Moderatus

Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.

De pampinatione talis vineae parum inter auctores convenit. Alii negant [*]()esse nudandam vitem, quo melius contra iniuriam ventorum ferarumque [*]()fructum abscondat: aliis placet parcius pampinari, ut et vitis non in totum supervacuis frondibus oneretur, et tamen fructum vestire aut protegere possit: quae ratio mihi quoque commodior videtur.

Sed iam de vineis satis diximus. Nunc de arboribus praecipiendum est. Qui volet frequens et dispositum arbustum paribus spatiis fructuosumque habere, operam dabit, ne emortuis arboribus rarescat ac primam quamque senio aut tempestate afflictam submoveat, et in vicem novellam sobolem substituat. Id autem facile consequi poterit, si ulmorum semi- [*](relinqui sed edd.: relictis et SA: relictis sed a: relinqui relictis c. ) [*](deflectatur ac: deplectitur SA. ) [*](exculta ac: excuncta SA. ) [*](negant ac: negent SA. ) [*]( -quo ac: quo SA. a I.e. for supporting vines. )

v.2.p.44
narium paratum habuerit: quod [*]()quomodo et qualis generis faciendum sit, non pigebit deinceps praecipere.

Ulmorum duo esse genera convenit. Gallicum et vernaculum: illud Atinia, hoc nostras dicitur. Atiniam ulmum Tremellius Scrofa non ferre sameram, quod est semen eius arboris, falso est opinatus. Nam rariorem sine [*]()dubio creat, et idcirco plerisque et sterilis videtur, seminibus inter frondem, quam prima germinatione edit, latentibus. Itaque nemo iam serit ex samera, sed ex sobolibus.