Res Rustica

Columella, Lucius Junius Moderatus

Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.

Non nullos tamen in vineis characatis [*](prorepant SAac: properent edd. ) [*](excolendam SAac. ) [*](detrahantur c: detrahuntur SAa. ) [*](materiis ac:. materies SA. )

v.2.p.40
animadverti, et maxime elvenaci[*]()generis, prolixos palmites quasi propagines summo solo adobruere, deinde rursus ad [*]()arundines erigere, et in fructum submittere, quos nostri agricolae mergos, Galli candosoccos [*]()vocant, eosque adobruunt simplici ex causa, quod existiment, plus alimenti terram [*]()praebere fructuariis flagellis. Itaque post vindemiam velut inutilia sarmenta decidunt, et a stirpe submovent. Nos autem praecipimus easdem virgas, cum a matre fuerint praecisae, sicubi demortuis vitibus ordines vacent, aut si novellam quis vineam instituere velit, pro viviradice ponere. Quoniam quidem partes sarmentorum, quae fuerant obrutae, satis multas habent radices, quae depositae scrobibus confestim comprehendant.

Superest reliqua illa cultura prostratae vineae, quae nisi violentissimo caeli statu suscipi non debet. Nam et difficilem laborem colonis exhibet, nec unquam generosi saporis vinum praebet. Atque ubi regionis conditio solam eam culturam recipit,[*]()bipedaneis scrobibus malleolus deponitur. Qui cum egerminavit, ad unam materiam revocatur: eaque primo anno compescitur [*]()in duas gemmas: sequente deinde, cum palmites profudit, unus [*]()submittitur, ceteri decutiuntur. At ille qui submissus est, cum [*](elusymnaci a: eluenaci c: et luennaci SA. ) [*](ad ac: om. SA. ) [*](andooccos SA: candos (corr. ocros) c: candos occos a. ) [*](plus alimenti terram ac i eius alimenta tciri SA. ) [*](recipit ac: recepit SA. ) [*](compescitur edd.: conspicitur SAac. ) [*](post unus add. cum SA. )

v.2.p.42
fructum edidit, in eam longitudinem deputatur, uti iacens non excedat interordinii spatium.

Nec magna est putationis differentia cubantis et stantis rectae vineae: nisi quod iacenti viti breviores materiae submitti debent, reseces quoque angustius in modum furunculorum relinqui. Sed [*]()post putationem, quam utique autumno in eiusmodi vinea fieri oportet, vitis tota deflectitur [*]()in alterum interordinium: atque ita pars ea quae fuerat occupata vel foditur vel aratur, et cum exculta [*]()est, eandem vitem recipit, ut altera quoque pars excoli possit.