Res Rustica

Columella, Lucius Junius Moderatus

Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.

Est autem ulmus longe laetior et procerior, quam nostra,[*]()frondemque iucundiorem bubus praebet: [*]()qua [*]()cum assidue pecus paveris, et postea generis alterius frondem dare institueris, fastidium bubus afferes.[*]()Itaque si fieri poterit, totum agrum genere uno Atiniae ulmi conseremus:

si minus, dabimus operam, ut in ordinibus disponendis pari numero vernaculas et Atinias alter-nemus. Ita semper mixta fronde utemur, et quasi hoc condimento illectae pecudes fortius iusta [*]()cibariorum confident. Sed vitem maxime populus videtur alere, deinde ulmus, post etiam fraxinus.

Populus, quia raram, neque idoneam frondem pecori praebet, a plerisque repudiata est. Fraxinus, quia capris et ovibus gratissima est, nec inutilis bubus, locis asperis et [*](quod ac: quo SA. ) [*](sine ac: semini SA. ) [*](nostras SAc: nostra a. ) [*](praebet ac: om. 8A. ) [*](qua a: -que SA: quia c. ) [*](afferes SAa: adfert c. ) [*](iusta c: iuxta SAa. a From the town of Atina in Cispadane Gaul. b A contemporary of Varro and one of the speakers in Varro's agricultural treatise. )

v.2.p.46
montosis, quibus minus laetatur ulmus, recte seritur. Ulmus, quod et vitem commodissime patitur, et iucundissimum pabulum bubus affert, variisque generibus soli provenit, a plerisque praefertur. Itaque si [*]()arbustum novum instituere cordi est, seminaria ulmorum vel fraxinorum parentur ea ratione, quam deinceps subscripsimus. Nam populi melius cacuminibus in arbusto protinus deponuntur.