Res Rustica
Columella, Lucius Junius Moderatus
Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.
Nomentanae vini nobilitate subsequuntur Amineas, fecunditate vero etiam praeveniunt; quippe cum se frequenter impleant et id, quod ediderunt, optime tueantur.[*]()Sed earum quoque feracior est minor, cuius et folium parcius scinditur, et materia non ita rubet ut maioris, a quo colore rubellanae [*]()nuncupantur. Eaedemque faeciniae, quod plus quam ceterae faecis adferunt.
Id tamen incommodum repensant uvarum multitudine, quas et in iugo sed et in arbore melius exhibent. Ventos et imbres valenter sufferunt, celeriter deflorescunt, et ideo citius[*]()mitescunt, omnis incommodi patientes praeter caloris. Nam quia minuti acini et durae cutis uvas habent, aestibus contrahuntur. Pinguique [*]()arvo maxime gaudent, quod ubertatem aliquam natura gracilibus [*]()et exilibus uvis praebere valet.
Frigidum ac roscidum solum et caelum [*]()commodissime sustinent Eugeniae, dum sunt in Albano colle, nam mutato loco vix nomini suo [*](proximo SA: proxime Ald.: proximae Gesn. ) [*](feracior est edd.: est om. codd. ) [*](tueantur M: tuentur SAac. ) [*](rubellanae SAa: rubellane c: rubellianae M, et vulgo. ) [*](cito SAa. ) [*](Pinguique SAacM: Pingui edd. ) [*](gracilibus om. S: gracili et A. ) [*](et caelum om. SAa. )