Res Rustica

Columella, Lucius Junius Moderatus

Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.

que Amineae. Verum et aliae duae geminae ab eo quod duplices uvas exigunt, cognomen trahunt[*]()austerioris [*]()vini, sed aeque perennis. Duarum [*]()minor vulgo notissima, quippe Campaniae celeberrimos Vesuvii colles Surrentinosque vestit. Hilaris interaestivosFavonii flatus Austris adfligitur.

Ceteris itaque partibus Italiae non tam vineis quam arbusto est idonea, cum praedictis regionibus commodissime iugum sustineat. Materiam fructumque, nisi quod duplicem, non absimilem minori germanae gerit, sicut maior gemina maiori [*]()germanae; quae tamen minor hoc melior est, quod fecundior etiam mediocri solo, nam illam nisi praepingui non respondere iam dictum est.

Lanatam quoque Amineam quidam maxime probant, quae hoc vocabulum non ideo usurpat, quod sola ex omnibus Amineis, verum quod praecipue canescit lanugine. Sane boni vini, sed lenioris [*]()quam superiores, crebram quoque materiam fundit; atque ideo propter pampini densitatem saepe parum [*]()recte deflorescit, eademque maturo fructu celeriter putrescit.

Super hunc numerum, quem rettulimus, singularis habetur Aminea maiori geminae [*]()non dissimilis, prima specie [*](cognomen trahunt SA: gemelle vocantur aM: exigunt gemelle vocantur cognomen trahunt c: geminae, quae a. e. q. d. u. exigunt, gemellae vocantur, austerioris etc. Ald., Gesn. ) [*](austeris SA, Sobel. ) [*](duarum SAacM: earum edd.: quarum Sobel. ) [*](maiori defenderunt Gesn. et Schn.: minori SAacM, cett. edd. ) [*](levioris Ald., Gesn. ) [*](parum saepe SAacM. ) [*](gemine M, edd.: germane Se: germanae a: germinae A. a Modern Sorrento. b I.e. is trained to the trellis (iugum). )

v.1.p.240
pampini et trunci, sed vini sapore aliquanto inferior, quamvis generosissimis sit proxima,[*]()praeferenda etiam propriis virtutibus. Nam et feracior [*]()et flore melius exuitur, spissasque et albidas uvas ac tumidioris acini gerit, gracili arvo non desciscit, atque ideo inter uberrimas vites numeratur.