Res Rustica
Columella, Lucius Junius Moderatus
Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.
Pingui solo feracissimae, mediocri quoque fecundae; praecoquis fructus, ideoque frigidis locis aptissimae; vim dulcis, sed capiti nervisque, venisque[*]()non aptae.[*]()Nisi mature lectae pluviis ventisque et apibus adferunt praedam, quarum vocabulo propter hanc populationem cognominantur. Atque hae pretiosi gustus celeberrimae.
Possunt tamen etiam secundae notae vites proventu et ubertate commendari, qualis est Biturica, qualis basilica, [*]()quarum minorem coccolobin [*]()vocant Hispani, longe omnium primis utraeque proximae. Nam et vetustatem vinum earum patitur, et ad bonitatem aliquam per annos venit.
Iam vero ipsae fecunditate praestant omnibus, quas ante rettuli, tum etiam patientia; quippe turbines imbresque fortissime sustinent, et commode fluunt, nec deficiunt macro solo. Frigora melius quam umores sustinent, umores commodius quam siccitates, nec caloribus [*](appianae SA: appiane acM. ) [*](recipiat M: recipiet SA: recipit ac. ) [*](venisque ora. SA. ) [*](apti Ursinus. ) [*](balisca S: basilisca Aa. ) [*](coccolobin Sobel: coccolovin S: coccoloum Aa: coccolubem c: coccolleum M: cocolubem edd. )
tamen contristatur. Visula[*]()deinde ab his et minor Argitis terrae mediocritate laetantur; nam in pingui nimiis viribus luxuriant; in macra tenues et vacuae fructu veniunt; amiciores iugo quam arboribus, sed Argitis etiam in sublimibus fertilis vastis materiis et uvis exuberat.