Res Rustica

Columella, Lucius Junius Moderatus

Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.

Fere autem omni statu locorum campestria largius vinum sed iucundius adferunt collina; quae tamen ipsa modico statu caeli magis exuberant Aquiloni prona, sed [*]()sunt generosiora sub Austro. [*](possunt S. ) [*](minus SAc, vett. edd. ) [*](minus c. ) [*]( harescit SA. ) [*](pronas et SAa. )

v.1.p.236

Nec dubium, quin sit ea nonnullarum vitium natura, ut pro locorum situ bonitate vini modo vincant modo superentur.[*]()Solae traduntur Amineae excepto caeli statu nimis frigido ubicumque sint, etiam si degenerem:, sibi comparatae, magis aut minus probi gustus vina praebere, et ceteras omnis sapore praecedere.

Eae [*]()cum sint unius nominis, non unam speciem gerunt. Duas germanas cognovimus, quarum minor ocius et melius deflorescit, habilis arbori nec non iugo: illic pinguem terram, hic mediocrem desiderat, longeque praecedit maiorem,

quia et imbres et ventos fortius patitur. Nam maior celeriter in flore corrumpitur, et magis in iugis quam in arboribus. Ideoque non est [*]()vineis apta, vix etiam arbusto, nisi praepingui et vivida [*]()terra; nam nec mediocri valet, multoque minus in exili. Prolixarum frequentia materiarum foliorumque et uvarum et acinorum [*]()magnitudine dignoscitur, internodiis quoque rarior. Largis fructibus a minore superatur, gustu non vincitur.Et hae quidem utrae- [*](sic vett. edd., Schn.: vincat (vincant a) modo superetur SAacM, Ald., Gesn. ) [*](Ea SAacM. ) [*](est in Aac, vett. edd. ) [*](vivida SAacM, Schn. in not., Sobel: uivida vel humida plerique. ) [*](et acinorum om. SA. a Highly praised by all authorities; but see especially Chap. 9, below, and Pliny, N.H. XIV. 21-22. Isidore (Orig. XVII. 5. 18) says that it is called Aminean quasi sine mineo, id est sine rubore, producing a white wine. )

v.1.p.238