Res Rustica
Columella, Lucius Junius Moderatus
Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.
Vitis autem vel ad escam vel ad defusionem 7 deponitur. Ad escam non expedit instituere vineta, nisi cum tam suburbanus est ager, ut ratio postulet inconditum fructum mercantibus velut pomum vendere. Quae cum talis est conditio, maxime praecoques et duracinae, tum denique Purpureae et Bumasti, Dactylique et Rhodiae, Libycae quoque et Cerauniae; [*](tubicine a. ) [*](prohibetur aM. ) [*](nivale Sa, vett. edd.: in valle c: nequẽ vale A: hyemale M: glaciale vulgo. ) [*](aestivosum A, vett. edd.: estivosum ac. ) [*](pluvioso SA, vett. edd.: pluvio acM, Ald., Gesn., Schn. ) [*](per flatum odii colonique A. ) [*](sic SA, Schn.: ad effusionem acM, et vulgo. )
nec solum quae iucunditate saporis, verum etiam quae specie commendari possint,[*]()conseri debent, ut Stephanitae, ut Tripedaneae, ut Unciariae, ut Cydonitae; item quarum uvae temporibus hiemis durabiles vasis conduntur, ut Venuculae, ut nuper in hos usus exploratae Numisianae.
At ubi vino consulimus, vitis eligitur, quae et in fructu valet et in materia, quod alterum ad reditus coloni, alterum ad diuturnitatem stirpis plurimum confert.