Res Rustica
Columella, Lucius Junius Moderatus
Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.
Sed ea tum praecipua est, si nec nimis [*]()celeriter frondet, et primo quoque tempore deflorescit, nec nimis [*]()tarde mitescit; quin etiam pruinas et caliginem et carbunculum facile propulsat, eademque nec imbribus putrescit,[*]()nec siccitatibus abolescit.
Talis nobis eligatur vel mediocriter fecunda, si modo is locus habetur, in quo gustus nobilis pretiosusque fluit; nam si sordidus aut vilis est, feracissimam quamque serere conducit, ut multiplicatione frugum reditus augeatur.
Fere autem omni statu locorum campestria largius vinum sed iucundius adferunt collina; quae tamen ipsa modico statu caeli magis exuberant Aquiloni prona, sed [*]()sunt generosiora sub Austro. [*](possunt S. ) [*](minus SAc, vett. edd. ) [*](minus c. ) [*]( harescit SA. ) [*](pronas et SAa. )