Res Rustica
Columella, Lucius Junius Moderatus
Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.
At [*]()si voto est eligendus vineis locus et status caeli, sicut censet verissime Celsus, optimum est solum nec densum nimis nec resolutum, soluto tamen propius; nec exile nec laetissimum, proximum tamen uberi; nec campestre nec praeceps, simile tamen edito campo; nec siccum nec uliginosum, modice tamen roscidum; quod fontibus non in summo non in profundo terrae scaturiat, sed ut vicinum radicibus umorem sumministret—eumque nec amarum nec salsum,
ne saporem vini corrumpat, et incrementa [*](nubilosam M. ) [*](alie M: aliae Ald., Gesn. ) [*](ac SAaM. )
Caelum porro neque nivale [*]()vinea, sicut praedixi, nec rursus aestuosurn[*]()desiderat, calido tamen potius quam frigido laetatur; imbribus magis quam serenitatibus offenditur; et solo sicco quam nimis pluvioso [*]()est amicior; perflatu modico lenique[*]()gaudet, procellis obnoxia est. Atque haec maxime probabilis est caeli et soli qualitas.