Res Rustica

Columella, Lucius Junius Moderatus

Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.

Id procul dubio verum esse ratio nos admonet, si modo, ut in corporibus nostris propria sunt officia cuiusque membri, sic et frugiferarum [*]()stirpium partibus propria munia. Videmus hominibus inspiratam velut aurigam rectricemque membrorum animam, sensusque iniectos [*]()ad ea discernanda, quae tactu, quaeque naribus auribusque et oculis indagantur;[*]()pedes ad gressum compositos, bracchia ad complexum. Ac ne per omnes vices ministeriorum vagetur insolenter oratio, nihil aures agere valent quod est oculorum, nihil oculi quod [*]()aurium; nec generandi quidem data est facultas manibus aut plantis.

Sed quod hominibus ignotum voluit esse genitor universi,[*]()ventre protexit, ut divina praedita ratione rerum aeterna[*]()opifex, quasi quibusdam secretis corporis in arcano atque operto sacra illa spiritus [*](primo SAacM: primum vulgo. ) [*](fructu ac. ) [*](praebet a, vett. edd.: prebet M. ) [*](membris propria sunt officia et frugiferarum S: officia. Et frugiferarum (cuiusq. membri sic propria sunt officia suprascr.) A. ) [*](sensus in lectos SAa. ) [*](indignantur a. ) [*](oculorum, nihil oculi quod om. SA. ) [*](universis S, Sobel. ) [*]( aeterna SA, vett. edd., Sobel: eterna acM: aeternus vulgo. )

v.1.p.290
elementa cum terrenis primordiis [*]()misceret, atque hanc2animantismachinae [*]()speciem effingeret.

Hac lege pecudes ac virgulta progenuit; hac vitium genera figuravit, quibus eadem ipsa mater ac parens primum radices velut quaedam fundamenta iecit, ut iis quasi pedibus insisterent.[*]()Truncum deinde superposuit velut quandam staturam corporis et habitus; mox ramis diffudit quasi brachiis; tum caules et [*]()pampinos elicuit velut palmas, eorumque alios fructu donavit, alios fronde sola vestivit ad protegendos tutandosque partus.