Res Rustica
Columella, Lucius Junius Moderatus
Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.
Ex his igitur, ut supra diximus, si non ipsa membra genitalia conceptu atque fetu gravida sed tamquam tegmina et umbracula eorum, quae fructibus vidua sunt, legerimus, umbrae scilicet non vindemiae laboraverimus.[*]()Quid ergo est? Cur quamvis non sit e duro pampinus sed e tenero natus, si tamen orbus est, etiam in futurum quasi sterilis damnatur a nobis? Modo enim disputatio nostra colligebat unicuique corporis parti proprium esse attributum officium, quod scilicet ei convenit;
ut malleolo quoque, qui opportuno loco natus est, fecunditatis vis adsit, etiam si interim cesset a partu.
Nec ego abnuerim hoc me instituisse argumentari; sed et illud maxime profiteor, palmitem quamvis frugifera parte enatum, si fructum non attulerit, ne vim quidem [*](primordii S, Sobel. ) [*](hanc edd.: hoc codd., Sobel. ) [*](macine A: imagine, et deinde specie S: imagine (specie) Sobel. ) [*](insisteret SAacM. ) [*](caules et om. SAa: et om. cM. ) [*](laboravimus Aa. a Cf. Cicero, Tusc. Disp. I. 18. 42, I. 20. 47. )