Res Rustica
Columella, Lucius Junius Moderatus
Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.
Haec autem opinio, quae orta est ex inscientia [*]()seminum eligendorum, primum parum fecundas vineas, deinde etiam nimis steriles reddit. Quis enim omnino iam per tam longam seriem annorum agricolae malleolum legenti [*]()praecepit ea, quae paulo ante rettulimus? Immo quis non imprudentissimum quemque, et eum qui nihil aliud operis facere valeat, huic negotio delegat? Itaque ex hac consuetudine veniunt imprudentissimi ad rem maxime necessariam, deinde etiam infirmissimi; nam inutilissimus [*]()quisque, ut dixi, qui nullum alium laborem ferre queat, huic officio applicatur.
Is porro etiam si quam scientiam eligendi malleoli habet, eam propter infirmitatem dissimulat, ac superponit; et ut numerum, quem vilicus imperavit, explere possit, nihil curiose nihil religiose administrat. Unumque est ei propositum, peragere laboris sui pensum; cum tamen, ut et sciat, et quod sciat [*]()exsequatur, hoc solum praeceptum a magistris accipit,[*]()ne pampi- [*](quod SAac. ) [*](et SA, Sobel; om. acM, edd. ) [*](inscientia SAcM, vett. edd.: scientia a: inscitia vulgo. ) [*](agricolae m. legenti AcM, et vulgo: agricola m. legentibus Sa, Schn. ) [*](infirmissimi nam inutilissimus ScM: infirmissimam inultissimus a: ad rem infirmissimi om., deinde nam inutilissimus A: infirmissimi.Nam et inutilissimus Ald., Gesn.: in firmissimam inutilissimus vett. edd.: infirmissimus et inutilissimus Schn. 4 sciat ) [*](AacM: scit vulgo. ) [*](accipit SAac, vett. edd.: accepit M, Ald., Gesn.: acceperit Ursinus, Schn. )
Nos autem primo [*]()rationem secuti, nunc etiam longi temporis experimentum, non aliud semen eligimus, nec frugiferum esse ducimus nisi quod in parte genitali fructum attulerit. Nam illud quidem, quod loco sterili laetum robustumque sine fetu2processit,fallacemfecunditatis imaginem praefert,[*]()nec ullam generandi vim possidet.