Res Rustica
Columella, Lucius Junius Moderatus
Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.
in capite vitis aut in crure vicino radicibus. Sed et hae steriles,[*]()quae e duro citantur,[*]()ac duplici ex causa robustae [*]()sunt, quod a fetu vacant, quodque ex proximo terrae integro atque inlibato suco aluntur; et illae fertiles ac firmae, quia e tenero prorepunt, et quidquid, ut supra dixi, ad eas alimenti pervenit, individuum est. Mediae sunt macerrimae, quia transeunti t hinc parte aliqua interceptus,
illinc ad [*]()se tractus umor. Non debet igitur ultimum flagellum quasi fecundum observari, etiam si plurimum adferat, siquidem loci ubertate in fructum cogitur; sed id sarmentum quod media vite situm, nec importuna quidem parte deficit, ac numeroso fetu benignitatem suam ostendit. Hic surculus translatus rarius degenerat, quoniam ex deteriore statu meliorem sortitur; sive enim pastinato deponitur, sive trunco inseritur, largioribus satiatur [*]()
alimentis quam prius, cum esset in egeno. Itaque custodiemus ut e [*]()praedictis locis, quos umeros rustici vocant, semina legamus, ea tamen quae attulisse [*]()fructum antea [*]()animadverterimus.[*]()Nam si fetu vacua sint, quamvis laudabilem partem vitis nihil censemus ad feracitatem conferre malleolo. Quare vitiosissima est eorum agricolarum opinio, qui [*](stirpes cM, edd. ante Schn. ) [*](duro utantur (e om.) SA. ) [*](probate acM: probatae edd. ante Schn. ) [*](a c, edd: ante Schn.: in lineas etractus a. ) [*](largioribus satiatur om. SA. ) [*](e SA: a acM, All., Gesn.: ex Schn. ) [*](ea quae tamen tulisse (utilisse A) SA: ea om. cM, edd. ante Sehn.: tamen om. a. ) [*](antea om. SAaM. ) [*](animadvertemus SA. a Lit. "leg." )