Res Rustica
Columella, Lucius Junius Moderatus
Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.
Et in hoc igitur a Celso dissensio, qui reformidans impensam, quae scilicet largior est in amplioribus armentis,[*]()censet et exiguis vomeribus et dentalibus terram subigere, quo minoris formae bubus id administrari possit;ignorans plus esse [*](conscripsere A et R plerique. ) [*](quia S, Lundstrōm: qui AR, et vulgo. ) [*](terra AR. ) [*](confert Ald., Gesn., Schn. ) [*](armentis edd.: argumentis SAR: iugamentis M. a Cf. Palladius, II. 3.1. Pliny, though apparently in agreement with Columella (N.H. XVIII. 177), speaks of yoking by the head as customary in the Alps (N.H. VIII. 179). )
Potest tamen illa Celsi ratio Numidiae et Aegypto convenire, ubi plerumque arboribus viduum solum frumentis seminatur; atque eius modi terram pinguibus harenis putrem velut cinerem solutam quamvis levissimo dente moveri satis est. Bubulcum autem per proscissum ingredi oportet alternisque versibus obliquum tenere aratrum et alternis recto plenoque sulcare, sed ita necubi crudum solum et immotum relinquat, quod agricolae scamnum vocant;