Res Rustica
Columella, Lucius Junius Moderatus
Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.
boves, cum ad arborem venerint, fortiter retinere ac retardare, ne in radicem maiore nisu vomis impactus colla commoveat, neve aut cornu bos ad stipitem vehementius offendat aut extremo iugo truncum delibet ramumque deplantet. Voce potius quam verberibus terreat, ultimaque sint opus recusantibus remedia plagae. Numquam stimulo lacessat iuvencum, quae res taetricum [*]()calcitrosumque eum reddit, non numquam tamen admoneat [*](quae rea taetricum scripsi, praeeunte ex parte Lundström (q. r. taetratum): quae rescae tratum SA: q; reste (vel recte) tractum R: iuvencumque reste (vel recte) tractum vett. edd.: quod retrectantem Gesn., Schn., praeeunte Ursino (q. retractantem). a The arbustum was a plantation of trees to which vines were trained. b Cf. Varro, L.L. V. 135, dens, quod eo mordetur terra. c I.e. a "skip" or "balk."On the matter of ploughs )
flagello. Sed nec in media parte versurae consistat detque requiem in summa, ut spe cessandi totum spatium bos agilius enitatur. Sulcum autem ducere longiorem quam pedum centum viginti contrarium pecori est, quoniam plus aequo fatigatur ubi hunc modum excessit.