Res Rustica

Columella, Lucius Junius Moderatus

Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.

Igitur in opere boves arte iunctos habere convenit, quo speciosius ingrediantur sublimes et elatis capitibus ac minus colla eorum labefactentur iugumque melius aptum cervicibus insidat. Hoc enim genus iuncturae maxime probatum est. Nam illud, quod in quibusdam provinciis usurpatur, ut cornibus inligetur iugum, fere repudiatum est ab omnibus qui praecepta rusticis conscripserunt, neque immerito.

Plus enim queunt pecudes collo et pectore conari quam cornibus, atque hoc modo tota mole corporis totoque pondere nituntur; at illo refractis et resupinis capitibus excruciantur aegreque terrae summam partem levi admodum vomere sauciant. Et ideo minoribus aratris moliuntur, quia [*]()non valent alte perfossa novalium terga [*]()rescindere; quod cum fit, omnibus virentibus plurimum confertur,[*]()nam penitus arvis sulcatis maiore incremento segetum arborumque fetus grandeseunt.