Res Rustica
Columella, Lucius Junius Moderatus
Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.
Saporem [*]()quoque sic [*]()dinoscemus:[*]()ex ea parte agri, quae maxime displicebit, effossae glaebae et in fictili vaso madefactae dulci aqua permisceantur ac more faeculenti vini diligenter colatae gustu explorentur; nam qualem traditum ab eis rettulerit umor saporem, talem esse dicemus eius soli.[*]()Sed et citra hoc experimentum multa sunt, quae et dulcem terram et frumentis habilem significent, ut iuncus, ut calamus, ut gramen, ut trifolium, ebulum, rubi, pruni silvestres et alia complura, quae etiam indagatoribus aquarum nota non nisi [*]()dulcibus terrae venis educantur.
Nec contentos esse nos oportet prima specie summi soli, sed diligenter exploranda est inferioris materiae qualitas, terrena necne sit. Frumentis autem sat erit, si aeque bona suberit bipedanea humus; arboribus altitudo quattuor pedum abunde est. Haec cum ita exploraverimus, agrum sationibus [*](possunt M, Ald., Gesn., Schn. ) [*](Sapore Ald., Gesn., Schn. ) [*](sic om. Gesn., Schn. ) [*](dignoscemus, si ex Ald., Gesn., Schn. ) [*](humi M. ) [*](non tamen nisi AR, vett. edd. a Such a soil test is mentioned also by Vergil (Georg. II. 226-237) and Palladius (loc. cit.). Pliny (loc. cit.) rejects the test as inconclusive. b Cf. I. Praef. 24. c On testing by tasting cf. De Arb. 3. 6; Vergil, Georg. II. 238-247; Palladius, loc. cit. )