Res Rustica

Columella, Lucius Junius Moderatus

Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.

id enim cedit pro stercore. Nam si radices eius desecto pabulo relictae inaruerunt, [*]()sucum omnem solo auferent vimque terrae absument; quod etiam in faba ceterisque leguminibus, quibus terra gliscere videtur, verisimile est accidere, ut nisi protinus sublata messe [*]()eorum proscinditur,[*]()nihil iis segetibus, quae deinceps in eo loco seminari debent, profuturum sit.

Ac de iis quoque leguminibus, quae velluntur, Tremelius obesse ait maxime [*]()solo virus [*]()ciceris et lini, alterum quia sit salsae,[*]()alterum quia sit[*]()fervidae naturae, quod etiam Vergilius significat dicendo: Urit enim lini campum seges, urit avenac, Urunt Lethaeo perfusa papavera somno. [*](absumimus R plerique. ) [*](macrescat vel marcescat R plerique. ) [*](inaruerunt SA, Lundström: inaruerint R, ei vulgo. ) [*](messes SA. ) [*](proscinditur codd., Lundström: proscindatur vulgo. ) [*](maxime ait R. ) [*](virtus A. ) [*](densae S: dens (e suprascr. man. rec.) A. ) [*](sit om. S. a Georg. I. 77-78. )

v.1.p.194
Neque enim dubium, quin et his seminibus infestetur ager sicut et [*]()milio et panico. Sed omni solo, quod praedictorum leguminum segetibus fatiscit, una praesens medicina est, ut stercore adiuves et absumptas vires hoc velut pabulo refoveas, nec tantum propter semina, quae sulcis aratri committuntur, verum etiam propter arbores ac virgulta, quae maiorem in modum laetantur eius modi alimento.