Res Rustica
Columella, Lucius Junius Moderatus
Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.
Cetera [*]()legumina occupant operas sexaginta, id est menses duos. Pluviales quoque et feriarum computantur, quibus non aratur, dies quinque et quadraginta; item peracta sementi, quibus requiescunt, dies [*](occantur duabus R: occatur duabus M, Ald., Gesn. ) [*](sarit una metit una R: sarritur una, metitur una M, Ald., Gesn. ) [*](sic SA, Lundström: boum R, et vulgo. ) [*](si Ald., Gesn., Schn. ) [*](tamen om. SA, edd. ante Lundström. ) [*](asse Ursinus, Schn. ) [*]( conseram S: conssrant A et R plerique: conserat Ald., Gesn., Schn. ) [*]( modios Ald., Gesn., Schn. ) [*]( Cetera am. Schn. )
Sed ex iis, quae rettuli, seminibus idem Saserna putat aliis stercorari et iuvari agros, aliis rursus peruri et emaciari; stercorari lupino, faba, vicia, ervilia, lenti, cicercula, piso. De lupino nihil dubito atque etiam de pabulari vicia, si tamen eam viridem desectam confestim aratrum subsequatur et, quod falx reliquerit, prius quam inarescat, 2 vomis rescindat atque obruat;