Res Rustica

Columella, Lucius Junius Moderatus

Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.

Quare si est, ut videtur, agricolis utilissimum, diligentius de eo dicendum existimo, cum priscis auctoribus, quamvis non omissa res,[*]()levi tamen admodum cura sit prodita.

Tria igitur genera stercoris 3 sunt praecipue,4 quod ex avibus, quod ex hominibus, quod ex pecudibus confit. Avium primum habetur quod ex columbariis egeritur, deinde quod gallinae ceteraeque volucres edunt, exceptis tamen palustribus aut nantibus, ut anatis 5 et anseris; nam id noxium quoque est. Maxime tamen 6 columbinum probamus, quod modice sparsum terram fermentare comperimus;