Res Rustica

Columella, Lucius Junius Moderatus

Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.

Hoc deinde sic probatur. Semina, quae quarto sulco seruntur in iugeribus viginti quinque, desiderant bubulcorum operas centum decem et quinque; nam proscinditur is agri modus, quamvis durissimi, quinquaginta operis, iteratur quinque et viginti, tertiatur et conseritur quadraginta.

Cetera [*]()legumina occupant operas sexaginta, id est menses duos. Pluviales quoque et feriarum computantur, quibus non aratur, dies quinque et quadraginta; item peracta sementi, quibus requiescunt, dies [*](occantur duabus R: occatur duabus M, Ald., Gesn. ) [*](sarit una metit una R: sarritur una, metitur una M, Ald., Gesn. ) [*](sic SA, Lundström: boum R, et vulgo. ) [*](si Ald., Gesn., Schn. ) [*](tamen om. SA, edd. ante Lundström. ) [*](asse Ursinus, Schn. ) [*]( conseram S: conssrant A et R plerique: conserat Ald., Gesn., Schn. ) [*]( modios Ald., Gesn., Schn. ) [*]( Cetera am. Schn. )

v.1.p.192
triginta. Sic in asse fiunt octo menses et dies decem. Supersunt tamen de anno tres reliqui menses et dies quinque et viginti, quos absumamus [*]()aut in satione trimestrium aut in vecturis faeni et pabulorum et stercoris aliorumque utensilium.