Res Rustica

Columella, Lucius Junius Moderatus

Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.

summa fit operarum quindecim. Cannabis seritur, ut supra docuimus, sed incertum est quantam impensam curamque desideret. At Medica obruitur non aratro, sed, ut dixi, ligneis rastellis. Iugerum agri eius occant duo,[*]()sarit unus, metit unus.[*]()

Hac consummatione operarum colligitur posse agrum ducentorum iugerum subigi duobus iugis bovum [*]()totidemque bubulcis et sex mediastinis, si tamen vacet arboribus. At ubi[*]()sit arbustum, tamen [*]()eundem modum Saserna tribus hominibus adiectis adseverat probe satis excoli. Quae nos ratio docet sufficere posse iugum bovum tritici centum viginti quinque modiis totidemque leguminum, ut sit in assem [*]()autumnalis satio modiorum ducentorum quinquaginta, et posthac nihilo minus conserantur [*]()trimestrium modii [*]()quinque et septuaginta.