Res Rustica
Columella, Lucius Junius Moderatus
Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.
Sed ex iis, quae rettuli, seminibus idem Saserna putat aliis stercorari et iuvari agros, aliis rursus peruri et emaciari; stercorari lupino, faba, vicia, ervilia, lenti, cicercula, piso. De lupino nihil dubito atque etiam de pabulari vicia, si tamen eam viridem desectam confestim aratrum subsequatur et, quod falx reliquerit, prius quam inarescat, 2 vomis rescindat atque obruat;
id enim cedit pro stercore. Nam si radices eius desecto pabulo relictae inaruerunt, [*]()sucum omnem solo auferent vimque terrae absument; quod etiam in faba ceterisque leguminibus, quibus terra gliscere videtur, verisimile est accidere, ut nisi protinus sublata messe [*]()eorum proscinditur,[*]()nihil iis segetibus, quae deinceps in eo loco seminari debent, profuturum sit.