Res Rustica
Columella, Lucius Junius Moderatus
Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.
An putem fortunatius a catenato repulsum ianitore saepe nocte sera foribus ingratis adiacere miserrimoque famulatu per dedecus fascium decus et imperium, profuso tamen patrimonio, mercari? Nam nec gratuita servitute, sed donis rependitur honor. Quae si et ipsa et eorum similia bonis fugienda sunt, superest, ut dixi, unum genus liberale et ingenuum rei familiaris augendae, quod ex agricolatione contingit.
Cuius praecepta si vel temere ab indoctis, dum tamen agrorum possessoribus, antiquo more administrarentur, minus iacturae paterentur res rusticae; nam industria dominorum [*](nec animum S. ) [*](dixerim R nonnulli. a The expression is attributed by Sallust (Hist. Fr. 2. 37 Dietsch) to Appius Claudius, censor in 312 B.C, and refers, of course, to the profession of the snarling causidici; cf. also Quint. XII. 9. 9. Lactantius (Div. Inst. VI. 18. 26) accuses even Cicero of canina eloquentia. b I.e. at the salutatio or early morning call. c The bundles of rods carried by attendants of high officials as symbols of authority. )
Nunc et ipsi praedia nostra colere dedignamur et nullius momenti ducimus peritissimum quemque vilicum facere vel, si nescium, certe vigoris experrecti, quo celerius, quod ignoret,[*]()addiscat. Sed sive fundum locuples' mercatus est, e turba pedisequorum lecticariorumque defectissimum annis et viribus in agrum relegat, cum istud opus non solum scientiam, sed et viridem aetatem cum robore corporis ad labores sufferendos desideret; sive mediarum facultatum [*]()dominus, ex mercenariis [*]()aliquem iam recusantem cotidianum illud tributum, quia vectigali [*]()esse non possit,[*]()ignarum rei, cui praefuturus est, magistrum fieri iubet.