Res Rustica
Columella, Lucius Junius Moderatus
Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.
Quae cum animadvertam, saepe mecum retractans ac recogitans, quam turpi consensu deserta exoleverit disciplina ruris, vereor ne flagitiosa et quodam . modo pudenda ingenuis aut inhonesta sit.[*]()Verum cum complurimis [*]()monumentis scriptorum admonear apud antiquos nostros fuisse gloriae curam rustica- [*](ignorat S, Schn. ) [*](facultatium SA, Lundstrōm. ) [*](mercennariis vel mercenariis R: merccdariis SA. ) [*](quia vectigali S, Lundstrōm: q vectigali A: qui (vel q) vectigalis R, et vulgo: quia (qui) possit incl. Gesn. et Schn. veluti glossam. ) [*](posset SA, Lundstrōm. ) [*]( pudenda, aut inhonesta videatur ingenuis vulgo. ) [*]( pluribus, Gesn., Schn. )
Fabricius et Curius Dentatus, alter Pyrrho finibus Italiae pulso, domitis alter Sabinis, accepta, quae viritim dividebantur, captivi agri septem iugera non minus industrie coluerit, quam fortiter armis quaesierat; et ne singulos intempestive nunc persequar, cum tot alios Romani generis intuear memorabiles duces hoc semper duplici studio floruisse vel defendendi vel colendi patrios quaesitosve fines, intellego luxuriae et deliciis nostris pristinum morem virilemque vitam displicuisse.
Omnes enim, sicut M. Varro iam temporibus avorum conquestus est, patres familiae falce et aratro relictis intra murum correpsimus et in circis potius ac theatris quam in segetibus ac vinetis [*]()manus movemus; attonitique miramur gestus effeminatorum, quod a natura sexum viris [*](sic codices recentiores et fere omnes ex Varrone, E.E. II. Praef. 3: vineis SA, Lundslrōm. a According to tradition, Cincinnatus was called from the plough to the dictatorship in 458 B.C, To save the Roman army besieged by the Aequians on Mt. Algidus. He delivered the consul Minucius and his army, resigned the dictatorship, and returned to his little farm after holding the office only sixteen days.Cf. Livy, III. 26-29. b One iugerum—about three-fifths of an acre. c Consul in 282 and 278 B.C., his noble conduct toward Pyrrhus, king of Epirus, led to the evacuation of Italy by that king. )