Res Rustica
Columella, Lucius Junius Moderatus
Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.
Quo magis prodigio [*]()simile est, quod accidit, ut res corporibus nostris vitaeque utilitati maxime conveniens minimam [*]()usque in hoc tempus consummationem haberet idque sperneretur genus amplificandi relinquendique [*]()patrimonii, quod omni crimine caret. Nam cetera diversa et quasi repugnantia dissident a iustitia, nisi aequius existimamus cepisse praedam ex militia, quae nobis nihil sine sanguine et cladibus alienis adfert.
An bellum perosis [*]()maris et negotiationis alea [*]()sit optabilior, ut rupto naturae foedere terrestre animal homo ventorum et maris obiectus irae fluctibus pendeat [*]() [*](fericula S, Lundstrōm. ) [*](profitentur M. ) [*](res prima SA 1. ) [*](fuere R, plerique edd. ) [*](prodigio codd., Lundstrōm: prodigii vulgo. ) [*](minime Schn. cum Pontedera. ) [*](retinendique R, Ald., Gesn. ) [*](perosis vulgo: per obsessa Lundstrōm (cum codicibus, ut videtur).An optabilior om. If. ) [*](alia SAa. ) [*](fluctibus pendeat Lundstrōm (cum duobus codd. dett.): fluctibus tendere 8A: se fluctibus pendeat a: fluctibus )
An honestius duxerim [*]()mercenarii salutatoris mendacissimum aucupium circumvolitantis limina potentiorum somnumque regis sui rumoribus augurantis? Neque enim roganti, quid agatur intus, respondere seni dignantur.