Res Rustica

Columella, Lucius Junius Moderatus

Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.

collina vel quae non infima valle reperitur; deterrima palustris, quae pigro lapsu repit; et[*]()pestilens, quae in palude semper consistit. Hic idem tamen umor, quamvis nocentis naturae, temporibus hiemis edomitus imbribus mitescit; ex quo caelestis aqua maxime salubris intellegitur, quod etiam venenati liquoris eluit perniciem.Sed hanc potui probatissimam diximus.

Ceterum ad aestatum temperandos calores et amoenitatem locorum plurimum conferunt salientes rivi, quos, si conditio loci patietur, qualescumque, dum tamen [*]()dulces, utique perducendos in villam censeo. Sin summotus longius a collibus erit amnis et loci salubritas editiorque situs ripae permittet superponere villam praefluenti,[*]()cavendum tamen erit, ut a tergo potius quam prae se flumen habeat et ut aedificii frons aversa sit ab infestis eius regionis ventis et amicissimis adversa; quoniam [*]()plerique amnes aestate vaporatis, hieme frigidis nebulis caligant, quae nisi vi maiore inspirantium ventorum summoventur, pecudibus hominibusque conferunt pestem.

Optime autem salubribus, ut dixi, locis ad orientem vel ad meridiem, gravibus ad septentrionem villa convertitur. Eademque semper mare recte conspicit, cum pulsatur ac fluctu respergitur, num- [*](repit, et Lundstrōm.: repet SAR: repit vulgo. ) [*](dummodo (vel dumodo) R, edd. ante Lundstrōm. ) [*](profluente R plerique, edd. ante Lundström. ) [*](quom vel cum R et multi edd., ut saepe. a Cf. Palladius, I. 17. 4, nam caelestis aqua ad bibendum omnibus antefertur. So by most authors rain-water was considered most wholesome. b The common advice of all authorities. )

v.1.p.62
quam ex ripa, sed haud paulum summota a litore.

Nam praestat a mari longo potius intervallo quam brevi refugisse, quia media sunt spatia gravioris halitus. Nec paludem quidem vicinam esse oportet aedificiis nec iunctam militarem viam, quod illa caloribus noxium virus eructat et infestis aculeis armata gignit animalia, quae in nos densissimis examinibus involant, tum etiam nantium serpentiumque pestes hiberna destitutas [*]()uligine, caeno et fermentata colluvie venenatas [*]()emittit, ex quibus saepe contrahuntur caeci morbi, quorum causas ne medici quidem perspicere queunt; sed et anni toto tempore situs atque umor instrumentum rusticum supellectilemque et inconditos conditosque fructus corrumpit;