Res Rustica

Columella, Lucius Junius Moderatus

Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.

haec autem praetereuntem viatorum populationibus et adsiduis devertentium hospitiis infestat rem familiarem. Propter quae censeo eius modi vitare incommoda villamque nec in via nec a via procul [*]()editiore situ condere, sic ut frons eius ad orientem aequinoctialem directa sit.

Nam eius modi positio medium temperatumque libramentum ventorum hiemalium et aestivorum tenet, quantoque fuerit aedificii solum pronius orienti, tanto et aestate liberius capere perflatus et hiemis procellis minus infestari et matutino regelari ortu poterit, ut concreti rores liquescant, quoniam fere pestilens habetur, [*](destituta edd. ante Lundstrōm. ) [*](vere natas Schn. ) [*](nec a via procul Lundstrōm: nec avia procul R nonnulli dett.: nec avia procul avie c: nec alia procul SAR: nec alio procul vett. edd.: nec pestilenti loco, sed procul et Ald., Gesn., Schn.: sed alio procul Pontedera, probavit Schn. a Cf. Varro, R.R. I. 12. 1-2. b I.e. due east. )

v.1.p.64
quod est remotum ac sinistrum soli et apricis flatibus; quibus si caret, nulla alia vis potest nocturnas pruinas et quodcumque rubiginis aut spurcitiae resedit siccare atque detergere. Haec autem cum hominibus adferunt perniciem, tum [*]()et armentis et virentibus eorumque frugibus. [*]()

Sed quisquis aedificare volet in declivibus areis, exstruere semper ab inferiore parte auspicetur, quia cum ex depressiore loco fuerint orsa fundamenta, non solum superficiem suam facile sustinebunt, sed et pro fultura et substructione fungentur adversus ea, quae mox, si forte villam prolatare libuerit, ad superiorem partem [*]()applicabuntur, quippe ab imo praestructa valenter resistent contra ea, quae postmodum superposita incumbant.

At si summa pars clivi fundata propriam molem susceperit, quicquid ab inferiore mox apposueris, fissum erit rimosumque. Nam tum cum veteri adstruitur recens aedificium, quasi surgenti reluctans oneri cedit, et quod prius exstructum imminebit cedenti, paulatim degravatum pondere suo praeceps attrahetur. Igitur id structurae vitium, cum primum statim fundamenta iaciuntur, evitandum est.