Res Rustica
Columella, Lucius Junius Moderatus
Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.
Quod incohatur [*]()aedificium, sicut salubri regione ita saluberrima parte regionis debet constitui. Nam circumfusus aer corruptus plurimas adfert corporibus nostris causasoffensarum.Suntquaedam loca, [*](facultatium SA, Lundström. ) [*](delicatior.quamobrem amoenitate Ald., Gesn., Schn. ) [*](incohatur AaM: inchoatur S et R plerique, edd. omnes. a Consul in 74 B.C. Enriched by his campaigns against Mithridates, he became famous for his luxury and extravagance. He is said to have introduced the cherry (cerasus) into Italy from Cerasus in Pontus. b A famous jurist, contemporary with Lucullus; cf. Pliny, N.H. XVIII. 32. )
Petatur igitur aer calore et frigore temperatus, qui fere medios obtinet [*]()colles, quod neque depressus hieme pruinis torpet aut torret aestate vaporibus neque elatus in summa montium perexiguis ventorum motibus aut pluviis omni tempore anni saevit. Haec igitur est medii collis optima positio, loco tamen ipso paulum [*]()intumescente, ne cum a vertice torrens imbribus conceptus adfluxerit, fundamenta convellat.
Sit autem vel intra villam vel extrinsecus inductus fons perennis, lignatio pabulumque vicinum. Si deerit fluens unda, putealis quaeratur in vicino, quae non sit haustus profundi, non amari saporis aut salsi.
Haec quoque si deficiet et spes artior aquae manantis coegerit, vastae cisternae hominibus piscinaeque pecori struantur;[*]()quae tamen pluvialis aqua salubritati [*]()corporis est accommodatissima, sed ea sic habetur eximia, si fictilibus tubis in contectam cisternam deducitur.[*]()Huic proxima fluens aqua, quae [*]()montibus oriunda per saxa praeceps devolvitur, ut est in Gaurano Campaniae;[*]()tertia putealis [*](optinet SA, Lundstrōm. ) [*](paululum A2 et R aliquot, edd. ante Lundstrōm. ) [*](pecoribus instruantur i? plerique, Ald., Gesn., Schn. ) [*](quae salubritati] sic codd., vett. edd., Lundstrōm: colligendae aquae tandem pluviali, quae salubritati Ald., Gesn., Schn. ) [*](deducatur R plerique, edd. ante Lundstrōm: deducetur M. ) [*](aqua, quae Lundstrōm: aquae vel aque vel aqua e codd., edd. ) [*]( ut Campaniae om. S, in marg. A. Gaurano Lundstrōm, praeeunte Cluverio; ac sic maluerunt Gesn. et Schn.: Guarceno R, edd. vulgo. )