De Medicina

Celsus, Aulus Cornelius

Celsus, Aulus Cornelius. A. Cornelii Celsi quae supersunt. Marx, Friedrich, editor. Leipzig: Teubner, 1915.

Vbi concepit autem aliqua, si iam prope maturus partus intus emortus est neque excidere per se potest, adhibenda curatio est, quae numerari inter difficillima potest: nam et summam prudentiam moderationemque desiderat, et maximum periculum adfert. Sed ante omnia uuluae natura mirabilis cum in multis aliis tum in hac re quoque facile cognoscitur.—Oportet autem ante omnia resupinam mulierem transuerso lecto sic collocare, ut feminibus eius ipsius ilia conprimantur; quo fit, ut et imus uenter in conspectu medici sit et infans ad os uoluae conpellatur. Quae emortuo partu id conprimit, ex interuallo uero paulum dehiscere †ut. Hac occasione usus medicus unctae manus indicem digitum primum debet inserere atque ibi continere, donec iterum ad os aperiatur, rursusque alterum digitum demittere debebit, et per easdem occasiones alios, donec tota esse intus manus possit. Ad cuius rei facultatem multum confert et magnitudo uoluae et uis neruorum eius et corporis totius habitus et mentis etiam robur, cum praesertim intus nonnumquam etiam duae manus dari debeant. Pertinet etiam ad rem quam caldissimum esse imum uentrem et extrema corporis, nequedum inflammationem coepisse, sed recenti re protinus adhiberi medicinam. Nam si corpus iam intumuit, neque demitti manus neque educi infans nisi aegerrime potest sequiturque saepe cum uomitu, cum tremore mortifera neruorum distentio. Verum intus emortuo corpori manus iniecta protinus habitum eius sentit. Nam aut in caput aut in pedes conuersum est, aut transuersum iacet; fere tamen sic, ut uel manus

eius uel pes in propinquo sit. Medici uero propositum est, ut eum manu derigat uel in caput uel etiam in pedes, si forte aliter conpositus est: ac si nihil aliud est, manus uel pes adprehensus corpus rectius reddit: nam manus in caput, pes in pedes eum conuertet. Tum si caput proximum est, demitti debet uncus undique leuis, acuminis breuis, qui uel oculo uel auri uel ori, interdum etiam fronti recte inicitur; deinde adtractus infantem educit. Neque tamen quolibet is tempore extrahi debet: nam si conpresso uoluae ore id temptatum est, non emittente eo infans abrumpitur, et unci acumen in ipsum os uoluae delabitur; sequiturque neruorum distentio et ingens periculum mortis. Igitur conpressa uolua conquiescere, hiante leniter trahere oportet, et per has occasiones paulatim eum educere. Trahere autem dextra manus uncum, sinistra intus posita infantem ipsum, simulque eum derigere debet. Solet etiam euenire, ut is infans umore distendatur, exque eo profluat foedi odoris sanies. Quod si tale est, indice digito corpus illud forandum est, ut effuso umore extenuetur; tum id leniter per ipsas manus recipiendum est. Nam uncus iniectus facile hebeti corpusculo labitur; in quo quid periculi sit, supra positum est. In pedes quoque conuersus infans non difficulter extrahitur; quibus adprehensis per ipsas manus commode educitur. Si uero transuersus est neque derigi potuit, uncus alae iniciendus, paulumque adtrahendus est; sub quo fere ceruix replicatur, retroque caput ad relicum corpus spectat. Remedio est ceruix praecisa, ut separatim utraque pars auferatur. Id unco fit, qui prioris similis in interiorem tantum partem per totam aciem exacuitur. Tum id agendum est, ut ante caput, deinde reliqua pars auferatur, quia fere maiore parte extracta caput in uacuam uoluam prolabitur, extrahique sine summo periculo non potest. Si tamen id incidit, super uentrem mulieris duplici panniculo iniecto, ualens homo non inperitus a sinistro latere eius debet adsistere et super imum uentrem eius duas manus inponere alteraque alteram premere; quo fit, ut illud caput ad os uoluae conpellatur; idque eadem ratione, quae supra posita est, unco extrahere * . At
si pes alter iuxta repertus est, alter retro cum corpore est, quicquid protractum, paulatim abscidendum est: et si clunes os uuluae urguere coeperunt, iterum retro repellendae sunt, conquisitusque pes eius adducendus. Aliaeque etiamnum difficultates faciunt, ut, qui solidus non exit, concisus eximi debeat. Quotiens autem infans protractus est, tradendus ministro est, ut is eum supinis manibus sustineat; medicus deinde sinistra manu leniter trahere umbilicum debet ita ne abrumpat; dextra eum sequi usque ad eas, quas secundas uocant (quod uelamentum infantis intus fuit), isque ultimis adprehensis uenulas membranulasque omnes eadem ratione manu deducere a uolua, totumque illud extrahere et si quid intus praeterea concreti sanguinis remanet. Tum conpressis in unum feminibus, illa conclaui collocanda est modicum calorem sine ullo perflatu habente. Super imum uentrem eius inponenda lana sucida in aceto et rosa tincta. Reliqua curatio talis esse debet, qualis in inflammationibus et in is uulneribus, quae in neruosis locis sunt, adhibetur.

Ani quoque uitia, ubi medicamentis non uincuntur, manus auxilium desiderant. Ergo si qua scissa in eo uetustate induruerunt iamque callum habent, commodissimum est ducere aluum; tum spongiam calidam admouere, ut relaxentur illa et foras prodeant. Vbi in conspectu sunt, scalpello singula excidere et ulcera renouare; deinde inponere linamentum molle, et supra linteolum inlitum melle; locumque eum molli lana inplere et ita uincire; altero die deincepsque ceteris lenibus medicamentis uti, quae ad recentia eadem uitia necessaria esse alias proposui; et utique per primos dies sorbitionibus eum sustinere; paulatim deinde cibis adicere aliquid, generis tamen eius, quoius eodem loco praeceptum est. Si quando autem ex inflammatione puris quid in his oritur, ubi primum apparuit, incidendum est, ne anus ipse suppuret. Neque tamen ante properandum est: nam si crudum incisum est, inflammationis multum accedit, et puris aliquanto amplius concitatur. In his quoque uulneribus lenibus cibis isdemque medicamentis opus est.

At tubercula, quae condylomata appellantur, ubi induruerunt, hac ratione curantur. Aluos ante omnia ducitur; tum uulsella tuberculum adprehensum iuxta radices praeciditur. Quod ubi factum est, eadem sequntur, quae supra post curationem adhibenda proposui: tantummodo, si quid increscit, squama aeris coercendum est.

Ora etiam uenarum fundentia sanguinem sic tolluntur. Vbi sanguis cui fluit, fames indicitur, aluus acrius ducitur, quo magis ora promoueantur; eoque fit, ut omnia uenarum quasi capitula conspicua sint. Tum si capitulum exiguum est basimque tenuem habet, adstringendum lino paulum supra est, quam ubi cum ano committitur. Inponenda * * aqua calida spongia est, donec id liueat; deinde aut ungue aut scalpello supra nodum id exulcerandum est. Quod nisi factum est, magni dolores subsequuntur, interdum etiam urinae difficultas. Si id maius est et basis latior, hamulo uno aut altero excipiendum est paulumque supra basim incidendum; neque relinquendum quicquam ex eo capitulo neque quicquam ex ano demendum est. Quod consequitur is, qui neque nimium neque parum hamos ducit. Qua incisum est, acus debet inmitti infraque eam lino id capitulum alligari. Si duo triaue sunt, imum quodque primum curandum est; si plura, non omnia simul, ne tempore eodem undique tenerae cicatrices sint. Si sanguis profluit, excipiendum est spongia; deinde linamentum inponendum; unguenda femina et inguina et quicquid iuxta ulcus est; ceratumque superdandum et farina hordiacia calida, inplendusque is locus est * * sic deligandus est. Postero die is desidere in aquam caldam debet eodemque cataplasmate foueri. Ac bis die, et ante curationem et post eam, ceruices ac femina liquido cerato perunguenda sunt; tepidoque is loco continendus. Interpositis quinque aut sex

diebus oriculario specillo linamenta educenda. Si capitula simul non exciderunt, digito promouenda; tum lenibus medicamentis isdem, quae alias posui, ulcera ad sanitatem perducenda. Finito uitio, quemadmodum agendum esset, iam alias superius exposui.