De Medicina
Celsus, Aulus Cornelius
Celsus, Aulus Cornelius. A. Cornelii Celsi quae supersunt. Marx, Friedrich, editor. Leipzig: Teubner, 1915.
Proximus cancri metus est. Is cognoscitur, si et per uulnus et per ipsum colem fluit sanies mali odoris, cumque eo quaedam a concreto sanguine non abhorrentia tenuesque carunculae lanulis similes; praeter haec, si orae uulneris aridae sunt, si dolent inguina; si febris non defit, eaque in noctem augetur, si inordinati horrores accedunt. Considerandum autem est, in quam partem cancer is tendat. Si ad colem, indurescit is locus et rubet et tactu dolorem excitat, testiculique intumescunt: si in ipsam uesicam, ani dolor sequitur, coxae durant, non facile crura extendi possunt. At si in alterutrum latus, oculis id expositum est, paresque utrimque easdem notas sed minores habet.—Primum autem ad rem pertinet corpus recte iacere, ut superior pars eadem semper sit * * in quam uitium fertur. Ita si ad colem it, supinus is collocari debet; si ad uesicam, in uentrem; si in latus, in id, quod integrius est. Deinde ubi uentum fuerit ad curationem, homo in aquam demittetur, in qua marrubium decoctum sit aut cupressus aut myrtus; idemque umor * clystere
intus agetur; tum superponetur lenticula cum malicorio mixta, quae utraque ex uino decocta sint; uel rubus aut oleae folia eodem modo decocta, aliaue medicamenta, quae ad cohibendos purgandosque cancros proposuimus. Ex quibus si qua erunt arida, per scriptorium calamum inspirabuntur. Vbi stare coeperit cancer, mulso uolnus eluetur, uitabiturque eo tempore ceratum, quod ad recipiendum id malum corpus emollit: potius plumbum elotum cum uino inunguetur, superque idem linteolo inlitum inponetur. Sub quibus perueniri ad sanitatem potest, cum eo tamen quod non ignoremus orto cancro saepe adfici stomachum, cui cum uesica quaedam consortio est; exque eo fieri, ut neque retineatur cibus neque, si quis retentus est, coquatur, neque corpus alatur, ideoque ne uulnus quidem aut purgari aut ali possit; quae necessario mortem maturant. Sed ut his succurri nullo modo potest, sic a primo tamen diu tenenda ratio curationis est; in qua quaedam obseruatio ad cibum quoque potionemque pertinens necessaria est. Nam cibus inter principia non nisi umidus dari debet: ubi ulcus purgatum est, ex media materia: holera et salsamenta semper aliena sunt. Potione opus est modica: nam si parum bibitur, accenditur uulnus, et uigilia urguet et uis corporis minuitur: si plus aequo adsumitur, subinde uesica impletur eoque inritatur. Non nisi aquam autem bibendam esse manifestius est, quam ut subinde dicendum sit. Solet uero sub eiusmodi uictu euenire, ut aluos non reddatur. Haec aqua ducenda est, in qua uel faenum Graecum uel malua decocta sit. Idem umor rosa mixtus in ipsum uulnus oriculario clystere agendus est, ubi id rodit urina neque purgari patitur. Fere uero primo per uulnus exit haec; deinde eo sanescente diuiditur, et pars per colem descendere incipit, donec ex toto plaga claudatur; quod interdum tertio mense, interdum non ante sextum, nonnumquam exacto quoque anno fit. Neque desperari debet solida glutinatio uulneris, nisi ubi aut uehementer rupta ceruix est, aut ex cancro multae magnaeque carunculae simulque neruosa aliqua exciderunt. Sed ut uel nulla ibi fistula uel exigua admodum relinquatur, summa cura prouidendum est. Ergo cum iam ad cicatricem uulnus intendit, extentis iacere feminibus et cruribus oportet, nisi tamen molles harenosiue calculi fuerunt: sub his enim tardius uesica purgatur; ideoque diutius plagam patere necessarium est et tum demum, ubi iam nihil tale extra fertur, ad cicatricem perduci. Quod si antequam uesica purgata est, orae se glutinarunt, dolorque et inflammatio redierunt, uulnus digitis uel auerso specillo diducendum est, ut torquentibus detur exitus; iisque effusis cum diutius pura urina descendat, tum demum quae cicatricem inducant ponenda sunt; extendendique, ut supra posui, pedes quam maxime iuncti. Quod si fistulae metus ex is causis, quas proposui, subesse uidebitur, quo facilius cludatur ea uel certe coangustetur, in anum quoque danda plumbea fistula est; extentisque cruribus femina talique inter se deligandi sunt, donec, qualis futura est, cicatrix sit.Et hoc quidem commune esse et maribus et feminis potest: proprie uero quaedam ad feminas pertinent, ut in primis quod earum naturalia nonnumquam inter se glutinatis oris concubitum non admittunt. Idque interdum euenit protinus in utero matris; interdum exulceratione in his partibus facta, et per malam curationem hic oris sanescendo iunctis. Si ex utero est, membrana ori uoluae opposita est; si ex ulcere, caro idem repleuit.—Oportet autem membranam duabus lineis inter se transuersis incidere ad similitudinem litterae X, magna cura habita, ne urinae iter uioletur, deinde undique eam membranam excidere. At si caro increuit, necessarium est recta linea patefacere; tum ab ora uel uolsella uel hamo adprensa tamquam habenulam excidere, et intus implicitum in longitudinem linamentum (lemniscum Graeci uocant) in aceto tinctum demittere, supraque sucidam lanam aceto madentem deligare; tertio die soluere
ulcus et sicut alia ulcera curare; cumque iam ad sanitatem tendet, plumbeam fistulam medicamento cicatricem inducente inlinere eamque intus dare, supraque idem medicamentum inicere, donec ad cicatricem plaga perueniat.