De Medicina
Celsus, Aulus Cornelius
Celsus, Aulus Cornelius. A. Cornelii Celsi quae supersunt. Marx, Friedrich, editor. Leipzig: Teubner, 1915.
Ab his ad crura proximus transitus est, in quibus orti uarices non difficili ratione tolluntur. Huc autem et earum uenularum, quae in capite nocent, et eorum uaricum, qui in uentre sunt, curationem distuli, quoniam ubique eadem est.—Igitur uena omnis, quae noxia est, aut adusta tabescit aut manu eximitur. Si recta est, si quamuis transuersa tamen simplex, si modica est, ea melius aduritur. Si curua est et uelut in orbes quosdam inplicatur pluresque inter se inuoluuntur, utilius eximere est. Adurendi ratio haec est: cutis superinciditur; tum patefacta uena tenui et retuso ferramento candente modice premitur, uitaturque, ne plagae ipsius orae adurantur, quas reducere hamulis facile est. Id interpositis fere quaternis digitis per totum uaricem fit; et tum superinponitur medicamentum, quo adusta sanantur. At exciditur hoc modo: cute eadem ratione super uenam incisa, hamulo orae excipiuntur; scalpelloque undique corpore uena deducitur; caueturque, ne inter haec ne ipsa laedatur; eique retusus hamulus subicitur; interpositoque eodem fere spatio, quod supra positum est, in eadem uena idem fit; quae quo tendat, facile hamulo extento cognoscitur. Vbi iam idem, quacumque uarices sunt, factum est, uno loco adducta per hamulum uena praeciditur, deinde qua proximus hamus est, adtrahitur euellitur ibique rursus absciditur. Ac sic undique uaricibus crure liberato plagarum orae committuntur et super emplastrum glutinans inicitur.
At si digiti uel in utero protinus, uel propter communem exulcerationem postea cohaeserunt, scalpello diducuntur; dein separatim uterque non pingui emplastro circumdatur atque ita per se uterque sanescit. Si uero fuit ulcus in digito posteaque male inducta cicatrix curuum eum reddidit, primum malagma temptandum est; deinde, si id nihil prodest (quod et in ueteri cicatrice et ubi nerui laessi
sunt euenire consueuit) uidere oportet, neruine id uitium an cutis sit. Si nerui est, attingi non debet: neque enim sanabile est: si cutis, tota cicatrix excidenda, quae fere callosa extendi digitum minus patiebatur; tum rectus sic ad nouam cicatricem perducendus est.