De Medicina
Celsus, Aulus Cornelius
Celsus, Aulus Cornelius. A. Cornelii Celsi quae supersunt. Marx, Friedrich, editor. Leipzig: Teubner, 1915.
Proxima his inter intestinorum mala tormina esse consueuerunt: dysenteria Graece uocatur. Intus intestina exulcerantur; ex his cruor manat isque modo cum stercore aliquo semper liquido, modo cum quibusdam quasi muccosis excernitur, interdum simul quaedam carnosa descendunt; frequens deiciendi cupiditas dolorque in ano est. Cum eodem dolore exiguum aliquid emittitur atque eo quoque tormentum intenditur; idque post tempus aliquod leuatur exiguaque requies est; somnus interpellatur; febricula oritur; longoque tempore id malum cum inueterauerit, aut tollit hominem, aut, etiamsi finitur, excruciat. —Oportet inprimis conquiescere, siquidem omnis agitatio
exulcerat; deinde ieiunum sorbere uini cyathum, cui contrita radix quinquefolii sit adiecta; imponere cataplasmata super uentrem, quae reprimunt, quod in superioribus uentris morbis non expedit; quotiensque desidit, subluere aqua calida, in qua decoctae uerbenae sint; portulacam uel coctam uel ex dura muria esse; cibos potionesque eas, quae adstringunt aluum --- Si uetustior morbus est, ex inferioribus partibus tepidum infundere uel tisanae cremorem uel lac uel adipem liquatam uel medullam ceruinam uel oleum uel cum rosa butyrum uel cum eadem album crudum ex ouis uel aquam, in qua lini semen decoctum sit, uel si somnus non accedit, uitellos cum aqua, in qua rosae floris folia cocta sint: leuant enim dolorem haec et mitiora ulcera efficiunt, maximeque utilia sunt, si cibi quoque secutum fastidium est. Themison muria dura quam asperrima hic utendum memoriae prodidit. Cibi uero esse debent, qui leniter uentrem adstringant. At ea, quae urinam mouent, si ea consecuta sunt, in aliam partem umorem auertendo prosunt: si non sunt consecuta, noxam augent; itaque nisi in quibus prompte id facere consuerunt, non sunt adhibenda. Potui, si febricula est, aqua pura calida uel ea, quae ipsa quoque adstringat, dari debet: si non est, uinum leue, austerum. Si pluribus diebus nihil remedia alia iuuerunt uetusque iam uitium est, aquae bene frigidae potio adsumpta ulcera adstringit et initium secundae ualetudinis facit. Sed ubi uenter suppressus est, protinus ad calidam potionem reuertendum est. Solet autem interdum etiam putris sanies pessimique odoris descendere, solet purus sanguis profluere. Si superius uitium est, aluus aqua mulsa duci debet, tunc deinde eadem infundi, quae supra comprehensa sunt. [Valensque est etiam aduersus cancerem intestinorum minii gleba cum salis hemina contrita, si mixta his aqua in aluum datur.] At si sanguis profluit, cibi potionesque esse debent, quae adstringant.Ex torminibus interdum intestinorum leuitas oritur, quae * * continere nihil possunt, et, quicquid adsumptum est, imperfectum protinus reddunt. Id interdum aegros trahit, interdum praecipitat.—In hoc utique adhibere oportet comprimentia, quo facilius tenendi aliquid intestinis uis sit. Ergo et super pectus ponetur sinapi, exulcerataque cute malagma, quod umorem euocet; et ex uerbenis decocta in aqua desidat; et cibos potionesque adsumat, quae
aluum adstringunt; et frigidis utetur perfusionibus. Oportet tamen prospicere, ne simul his omnibus admotis uitium contrarium per immodicas inflationes oriatur. Paulatim ergo firmari intestina debebunt aliquibus cotidie adiectis. Et cum in omni fluore uentris, tum in hoc praecipue necessarium est, non quotiens libet desidere, sed quotiens necesse est, ut haec ipsa mora in consuetudinem ferendi oneris intestina deducat. Alterum quoque, quod aeque ad omnes similes adfectus pertinet, in hoc maxime seruandum est, ut, cum pleraque utilia insuauia sint, qualis est plantago et rubi et quicquid malicorio mixtum est, ea potissimum ex his dentur, quae maxime aeger uolet. Deinde, si omnia ista fastidit, ad excitandam cibi cupiditatem interponatur aliquid minus utile, sed magis gratum. Exercitationes, frictiones huic quoque morbo necessariae sunt, et cum his sol, ignis, balneum; uomitus, ut Hippocrati uisum est, etiam albo ueratro, si cetera parum proficient, euocatus.