De Medicina
Celsus, Aulus Cornelius
Celsus, Aulus Cornelius. A. Cornelii Celsi quae supersunt. Marx, Friedrich, editor. Leipzig: Teubner, 1915.
Intra ipsa uero intestina consistunt duo morbi,
quorum alter in tenuiore, alter in pleniore est. Prior acutus est, insequens esse longus potest. Diocles Carystius tenuioris intestini morbum ΧΟΡΔΑΨΟΝ, plenioris ΕΙΛΕΟΝ nominauit: a plerisque uideo nunc illum priorem ΕΙΛΕΟΝ, hunc ΚΟΛΙΚΟΝ nominari. Sed prior modo supra umbilicum, modo sub umbilico dolorem mouet. Fit alterutro loco inflammatio; nec aluus nec spiritus infra transmittitur. Si superior pars adfecta est, cibus, si inferior, stercus per os redditur, si utrumlibet, uetus est. Adicit periculo uomitus biliosus, mali odoris, aut uarius aut niger.—Remedium est sanguinem mittere aut cucurbitulas pluribus locis admouere, non ubique cute incisa: id enim duobus aut tribus locis satis est: ex ceteris spiritum euocare abunde est. Tum animaduertere oportet quo loco malum sit: solet enim contra id tumere. Et si supra umbilicum est, alui ductio utilis non est: si infra est, aluum ducere, ut Erasistrato placuit, optimum est, et saepe id auxilii satis est. Ducitur autem percolato tisanae cremore cum oleo et melle, sic ut praeterea nihil adiciatur. Si nihil tumet, duas manus imponere oportet supra summum uentrem, paulatimque deducere: inuenietur enim mali locus, qui necesse est renitatur; et ex eo deliberari poterit, ducenda necne aluus sit. Illa communia sunt; calida cataplasmata admouere, eaque imponere a mammis usque ad inguina et spinam ac saepe mutare; brachia cruraque perfricare, demittere totum hominem in calido oleo: si dolor non quiescit, etiam in aluum ex parte inferiore tres aut quattuor cyathos calidi olei dare. Vbi per haec consecuti sumus, ut iam ex inferiore parte spiritus transmittatur, offerre potui mulsum tepidum non multum: nam ante magna cura uitandum est, ne quid bibat. Si id commode cessit, adicere sorbitionem. Vbi dolor et febricula quierunt, tum demum uti cibo pleniore, sed neque inflante neque duro neque ualido, ne intestina adhuc imbecilla laedantur: potui uero nihil * praeterquam puram aquam. Nam siue quid uinulentum siue acidum est, id huic morbo alienum est. Ac postea quoque uitare oportet balneum, ambulationem, gestationem, ceterosque corporis motus: nam facile id malum redire consueuit, et, siue cum frigus subit siue aliqua iactatio, nisi bene iam confirmatis intestinis reuertitur.Is autem morbus, qui in intestino pleniore est, in ea maxime parte est, quam caecam esse proposui. Vehemens fit inflatio, uehementes dolores, dextra magis parte; intestinum, quod uerti uidetur * * prope spiritum elidit. In plerisque post frigora cruditatesque oritur, deinde quiescit, et per aetatem saepe repetens sic cruciat, ut uitae spatio nihil demat.—Vbi is dolor coepit, admouere sicca et calida fomenta oportet, sed primo lenia, deinde ualidiora, simulque frictione ad extremas partes id est crura brachiaque materiam reuocare: si discussus non est, qua dolet, cucurbitulas sine ferro defigere. Est etiam medicamentum eius rei causa comparatum, quod colicon nominatur: id se repperisse Cassius gloriabatur. Magis prodest potui datum, sed impositum quoque extrinsecus digerendo spiritum dolorem leuat. Nisi finito uero tormento recte neque cibus neque potio adsumitur. Quo uictu sit utendum, qui hoc genere temptantur, iam mihi dictum est. [Confectio medicamenti, quod colicon nominatur: ex his constat: costi, anesi, castorei, singulorum P#1111 #1108 III, petroselini P#1111 de〈n〉 III, piperis longi et rotundi, singulorum P#1111 #1108 II, papaueris lacrimae, iunci rotundi, myrrae, nardi, singulorum P#1111 #1108 VI; quae melle excipiuntur. Id autem et deuorari potest et ex aqua calida sumi.]