De Medicina
Celsus, Aulus Cornelius
Celsus, Aulus Cornelius. A. Cornelii Celsi quae supersunt. Marx, Friedrich, editor. Leipzig: Teubner, 1915.
Nonnumquam autem lumbrici quoque occupant aluum, hique modo ex inferioribus partibus, modo foedius ore redduntur; atque interdum latos eos, qui peiores sunt, interdum teretes uidemus.—Si lati sunt, aqua potui dari debet, in qua lupinum aut cortex mori decoctus sit, aut cui adiectum sit contritum uel hysopum uel piperis acetabulum uel scamoniae paulum. Vel etiam pridie, cum multum alium ederit, uomat, posteroque die mali Punici tenues radiculas colligat, quantum manu comprehendet; eas contusas in aquae tribus sextariis decoquat, donec tertia pars supersit; huc adiciat nitri paulum, et ieiunus bibat. Interpositis deinde tribus horis duas potiones sumat; at aquae * * * uel muriae durae sit adiecta; tum desidat subiecta calida aqua in pelue. Si uero teretes sunt, qui pueros maxime exercent, et eadem dari possunt et quaedam leuiora, ut contritum semen urticae aut brassicae aut cumini cum aqua, uel menta cum eadem uel absinthium decoctum uel hysopum ex aqua mulsa uel nasturcii semen cum aceto contritum. Edisse etiam et lupinum et alium prodest, uel in aluum oleum subter dedisse.
Est autem aliud leuius omnibus proximis, de
quibus supra dictum est, quod tenesmon Graeci uocant. Id neque acutis neque longis morbis adnumerari debet, cum et facile tollatur neque umquam per se iugulet. In hoc aeque atque in torminibus frequens desidendi cupiditas est, aeque dolor, ubi aliquid excernitur. Descendunt autem pituitae muccisque similia, interdum etiam leuiter subcruenta: sed his interponuntur nonnumquam ex cibo quoque recte coacta. —Desidere oportet in aqua calida saepiusque ipsum anum nutrire. Cui plura medicamenta idonea sunt: butyrum cum rosa; acacia ex aceto liquata; emplastrum id, quod ΤΕΤΡΑΦΑΡΜΑΚΟΝ Graeci uocant, rosa liquatum; alumen lana circumdatum et ita adpositum, eademque ex inferiore parte indita, quae torminum auxilia sunt; eadem * * uerbenae decoctae, ut inferiores partes foueantur. Alternis uero diebus aqua, alternis leue et austerum uinum bibendum est. Potio esse debet egelida et frigidae propior; ratio uictus talis, qualem in torminibus supra praecepimus.