De Medicina

Celsus, Aulus Cornelius

Celsus, Aulus Cornelius. A. Cornelii Celsi quae supersunt. Marx, Friedrich, editor. Leipzig: Teubner, 1915.

A uisceribus ad INTESTINA ueniendum est, quae sunt et acutis et longis morbis obnoxia. Primoque facienda mentio est cholerae, quia commune id stomachi atque intestinorum uitium uideri potest: nam simul et deiectio et uomitus est, praeterque haec inflatio est. Intestina torquentur, bilis supra infraque erumpit, primum aquae similis, deinde ut in ea recens caro lota esse uideatur, interdum alba, nonnumquam nigra uel uaria. Ergo eo nomine morbum hunc

choleram Graeci nominarunt. Praeter ea uero, quae supra conprehensa sunt, saepe etiam crura manusque contrahuntur, urget sitis, anima deficit; quibus concurrentibus non mirum est, si subito quis moritur: neque tamen ulli morbo minore momento succurritur.—Protinus ergo, ubi ista coeperunt, aquae tepidae quam plurimum bibere oportet et uomere. Vix umquam fit ne uomitus sequatur: sed etiamsi incidit, miscuisse tamen nouam materiam corruptae prodest; parsque sanitatis est uomitum esse subpressum. Si id incidit, protinus ab omni potione abstinendum est: si uero tormina sunt, oportet frigidis et umidis fomentis stomachum fouere, uel si uenter dolet, isdem egelidis, sic ut uenter ipse mediocriter calentibus iuuetur. Quod si uehementer et uomitus et deiectio et sitis uexant, et adhuc subcruda sunt, quae uomuntur, nondum uino maturum tempus est: aqua, neque ea ipsa frigida, sed potius egelida danda est; admouendumque naribus est puleium ex aceto, uel polenta uino adsparsa, uel menta * secundum naturam est. At cum discussa cruditas est, tum magis uerendum est, ne anima deficiat. Ergo tum confugiendum est ad uinum. Id esse oportet tenue, odoratum, cum aqua frigida mixtum, uel polenta adiecta uel infracto pane, quem ipsum quoque adsumere expedit quotiensque aliquid aut stomachus aut uenter effudit, totiens per haec uires restituere. Erasistratus primo tribus uini guttis aut quinis aspergendam potionem esse dixit, deinde paulatim merum adiciendum. Is si et ab initio uinum dedit et metum cruditatis secutus est, non sine causa fecit: si uehementem infirmitatem adiuuari posse tribus guttis putauit, errauit. At si inanis est homo, et crura eius contrahuntur, interponenda potio apsinthi est. Si extremae partes corporis frigent, unguendae sunt calido oleo, cui cerae paulum sit adiectum, calidisque fomentis nutriendae. Si ne sub his quidem quies facta est, extrinsecus contra uentriculum ipsum cucurbitula admouenda est, aut sinapi superinponendum. Vbi is constitit, dormire oportet; postero die utique a potione abstinere, die tertio in balneum ire; paulatim se cibo reficere.
Somno quisquis facile adquiescit * * * itemque lassitudine et frigore. Si post suppressam choleram febricula manet, aluum duci necessarium est, tum cibis uinoque utendum est.

Sed hic quidem morbus et acutus est, et inter intestina stomachumque uersatur sic, ut cuius potissimum partis sit, non facile dici possit. In ipsius uero uentriculi porta consistit is, qui * * et longus esse consueuit: coeliacus a Graecis nominatur. Sub hoc uenter indurescit, dolorque eius est; aluus nihil reddit, ac ne spiritum quidem transmittit; extremae partes frigescunt; difficulter spiritus redditur. —Commodissimum est inter initia calida * et cataplasmata toto uentri imponere, ut dolorem leniant, post cibum uomere, atque ita uentrem exinanire; proxumis deinde diebus cucurbitulas sine ferro uentri et coxis admouere; uentrem ipsum liquare, dato lacte et uino salso frigido; si tempus anni patitur, etiam uiridibus ficis, sic tamen, ne quis aut cibus aut umor uniuersus detur sed paulatim. Ergo per interualla temporis sat est cyathos binos ternosue sumere, et cibum pro portione huius; commodeque facit cyatho lactis cyathus aquae mixtus et sic datus; cibique inflantes et acres utiliores sunt, adeo ut lacti quoque recte contritum alium adiciatur. Procedente uero tempore opus est gestari, maximeque nauigare; perfricari ter aut quater die, sic ut nitrum oleo adiciatur; perfundi aqua calida post cibum; deinde sinapi imponere per omnia membra, excepto capite, donec adrodatur et rubeat maximeque si corpus durum et uirile est. Paulatim deinde faciendus est transitus ad ea, quae uentrem conprimunt. Assa caro danda ualens, et quae non facile corrumpatur: potui uero pluuialis aqua decocta, sed quae per binos ternosue cyathos bibatur. Si uetus uitium est, oportet laser quam optimum ad piperis magnitudinem deuorare, altero quoque die uinum uel aquam bibere, interdum interposito cibo singulos uini cyathos sorbere: ex inferiore parte infundere pluuiatilem egelidam aquam, maximeque si dolor in imis partibus remanet.