De Medicina
Celsus, Aulus Cornelius
Celsus, Aulus Cornelius. A. Cornelii Celsi quae supersunt. Marx, Friedrich, editor. Leipzig: Teubner, 1915.
At lienis, ubi adfectus est, intumescit, simulque cum eo pars sinistra; eaque dura est et prementi renititur: uenter intentus est; aliquis etiam cruribus tumor est. Vlcera aut omnino non sanescunt, aut certe cicatricem uix recipiunt: in intenta ambulatione cursuque dolor et quaedam difficultas est.—Hoc uitium quies auget: itaque exercitatione et labore opus est, habita tamen ratione, ne febrem ista, si nimium processerint, excitent. Vnctiones frictionesque et sudores necessarii sunt. Dulcia omnia inimica sunt, item lac et caseus: acida autem maxime conueniunt. Ergo acetum acre per se sorbere, et magis etiam quod scilla conditum est, expedit. Edenda sunt salsamenta uel oleae ex muria dura, tinctae in aceto lactucae, intubique ex eodem, betae ex sinapi, asparagus, armoracia, pastinaca, ungulae, rostra, aues macrae, eiusdem generis uenatio. Potui uero ieiuno dari debet apsinthium incoctum: at post cibum aqua a ferrario fabro, in qua candens ferrum subinde tinctum sit: haec enim uel praecipue lienem coercet. Quod animaduersum est in is animalibus, quae aput hos fabros educata exiguos lienes habent. Potest etiam dari uinum tenue, austerum; omniaque in cibis et potionibus, quae urinae mouendae sunt. Praecipueque ad id ualet uel trifolii semen uel cuminum uel apium uel serpullum uel cytisus uel portulaca uel nepeta uel thymum uel hysopum uel satureia: haec enim inde commodissime uidentur umorem deducere. Lienis quoque bubulus utiliter esui datur;
praecipueque eruca et nasturcium lienem extenuant. Inponenda quoque extrinsecus sunt quae leuent. [Fit ex unguento et palmulis, quod myrobalanon Graeci uocant; fit ex lini et nasturci semine, quo uinum et oleum adicitur; fit ex cupresso uiridi et arida ficu; fit ex sinapi, cui sebi hirquini a renibus quarta pars ponderis adicitur, teriturque in sole et protinus imponitur.] Multisque modis huic rei cappari aptum est: nam et ipsum cum cibo adsumere et muriam eius cum aceto sorbere commodum est. Quin etiam extrinsecus radicem contritam uel corticem eius cum furfuribus aut ipsum cappari cum melle contritum imponere expedit. Malagmata quoque huic rei aptantur.At renes ubi adfecti sunt, diu male habent. Peius est, si frequens biliosus uomitus accedit.—Oportet conquiescere, cubare molliter, soluere aluum, si aliter non respondet, etiam ducere; saepe desidere in aqua calida; neque cibum neque potionem frigidam adsumere; abstinere ab omnibus salsis, acidis, acribus, pomis; bibere liberaliter; adicere modo cibo modo potioni piper, porrum, ferulam, album papauer; quae maxime inde urinam mouere consuerunt. Auxilio quoque his exulceratis sunt, si adhuc ulcera purganda sunt, cucumeris semina detractis corticibus sexaginta, nuclei ex pinu siluestri XII, anesi quod tribus digitis sumi possit, croci paulum, contrita et in duas mulsi potiones diuisa: si uero dolor tantum leuandus est, eiusdem cucumeris semina XXX, idem nuclei XX, nuces Graecae V, croci paululum, contrita et cum lacte potui data. Ac super quoque recte quaedam malagmata iniciuntur, maximeque ea, quae umori extrahendo sunt.