De Medicina
Celsus, Aulus Cornelius
Celsus, Aulus Cornelius. A. Cornelii Celsi quae supersunt. Marx, Friedrich, editor. Leipzig: Teubner, 1915.
A compagine corporis ad VISCERA transeundum est, et inprimis ad pulmonem ueniendum; ex quo uehemens et acutus morbus oritur, quem peripleumoniacon Graeci uocant. Eius haec condicio est: pulmo totus adficitur; hunc casum eius subsequitur tussis bilem uel pus trahens, praecordiorum totiusque pectoris grauitas, spiritus difficultas, magnae febres, continua uigilia, cibi fastidium, tabes. Id genus morbi plus periculi quam doloris habet.—Oportet, si satis ualidae uires sunt, sanguinem mittere; si minores, cucurbitulas sine ferro praecordiis admouere. Tum si satis ualet, gestando aegrum digerere; si parum, intra domum tamen dimouere: potionem autem hysopi * cum quo ficus arida sit incocta, aut aquam mulsam, in qua uel hysopum uel ruta decocta sit: frictione uti diutissime in scapulis, proxime ab his in brachiis et pedibus et cruribus, leuiter contra pulmonem, idque bis cottidie facere. Quod ad cibum uero pertinet, huic nec salsis opus est neque acribus neque amaris neque aluum adstringentibus, sed paullo lenioribus. Ergo primis diebus danda est sorbitio tisanae uel halicae uel oryzae, cum qua recens adeps cocta sit: cum hac sorbile ouum, nuclei pinei ex melle, panis uel elota halica ex aqua mulsa; potui deinde non solum pura aqua sed etiam mulsa egelida, aut si aestas est, etiam frigida, nisi quid obstat. Haec autem altero quoque die increscente morbo dare satis est. Vbi incrementum constitit, quantum res patitur, ab omnibus abstinendum est, praeterquam aqua egelida. Si uires desunt, adiuuandae sunt aqua mulsa. Prosuntque aduersus dolores imposita calida fomenta uel ea, quae simul et reprimunt et emolliunt. Prodest impositus super pectus sal bene contritus cum cerato mixtus, quia leuiter cutem erodit, eoque impetum materiae, quo pulmo uexatur, euocat. Vtile etiam aliquod malagma est ex is, quae materiam trahunt. Neque alienum est, dum
premit morbus, clausis fenestris aegrum continere: ubi paullum leuatus est, ter aut quater die fenestris aliquis apertis paruum aerem recipere. Deinde in refectione pluribus diebus a uino abstinere; gestatione, frictione uti, sorbitionibus; et prioribus cibis adicere ex holeribus porrum, ex carne ungulas et summa trunculorum, atque pisciculos, sic ut diu nihil nisi molle et lene sumatur.Alterius quoque uisceris morbus, iocineris, aeque modo longus, modo acutus esse consueuit: ΗΠΑΤΙΚΟΝ Graeci uocant. Dextra parte sub praecordiis uehemens dolor est, idemque ad latus dextrum et ad iugulum umerumque partis eiusdem peruenit: nonnumquam manus quoque dextra torquetur, horror calidus est. Vbi male est, bilis euomitur; interdum singultus prope strangulat. Et haec quidem acuti morbi sunt: longioris uero, ubi suppuratio in iocinere est, dolorque modo finitur, modo intenditur, dextra parte praecordia dura sunt et tument; post cibum maior spiritus difficultas est; accedit maxillarum quaedam resolutio. Vbi inueterauit malum, uenter et crura pedesque intumescunt, pectus atque umeri circaque iugulum utrumque extenuatur.—Initio sanguinem mittere optimum est: tum uenter soluendus est, si non potest aliter, per nigrum ueratrum. Inponenda extrinsecus cataplasmata, primum quae reprimant, deinde calida quae diducant, quibus recte iris uel apsinthium adicitur; post haec malagma. Dandae uero sorbitiones sunt, omnesque cibi et calidi et qui non multum alant, ei fere qui pulmonis quoque dolori conueniunt, praeterque eos, qui urinam mouent, potionesque ad id efficaces. Vtilia in hoc morbo sunt thymum, satureia, hysopum, nepeta, amulum, sesamum, lauri bacae, pini flos, herba sanguinalis, menta, ex malo Cotoneo medium, columbae iecur recens et crudum. Ex quibus quaedam per se esse, quaedam adicere uel sorbitioni uel potioni licet, sic tamen, ut
parce adsumantur. Neque alienum est absinthium contritum ex melle et pipere, eiusque catapotium cotidie deuorare. Abstinendum utique est ab omnibus frigidis: neque enim res ulla magis iecur laedit. Frictionibus utendum in extremis partibus: uitandus omnis labor, omnis uehementior motus; ne spiritus quidem diutius continendus est. Ira, trepidatio, pondus, ictus, cursus inimica sunt. Perfusio corporis multa prodest ex aqua, si hiemps est, calida, si aestas, tepida; item liberalis unctio et in balneo sudor. Si uero iecur uomica laborat, eadem facienda sunt, quae in ceteris interioribus suppurationibus. Quidam etiam contra id scalpello aperiunt et ipsam uomicam adurunt.