De Medicina

Celsus, Aulus Cornelius

Celsus, Aulus Cornelius. A. Cornelii Celsi quae supersunt. Marx, Friedrich, editor. Leipzig: Teubner, 1915.

Contra grauis morbi periculum est, ubi supinus aeger iacet porrectis manibus et cruribus; ubi residere uolt in ipso acuti morbi impetu, praecipueque pulmonibus laborantibus; ubi nocturna uigilia premitur, etiamsi interdiu somnus accedit; ex quo tamen peior est, qui inter quartam horam et noctem est, quam qui matutino tempore ad quartam. Pessimum tamen est, si somnus neque noctu neque interdiu accedit: id enim fere sine continuo dolore esse non potest. Neque uero

signum bonum est etiam somno ultra debitum urgueri, peiusque, quo magis se sopor interdiu noctuque continuat. Mali etiam morbi testimonium est uehementer et crebro spirare, a sexto die coepisse inhorrescere, pus expuere, uix excreare, dolorem habere continuum, difficulter morbum ferre, iactare bracchia et crura, sine uoluntate lacrimare; habere umorem glutinosum dentibus inhaerentem, cutem circa umbilicum et pubem macram, praecordia inflammata, dolentia, dura, tumida, intenta, magisque si haec dextra parte quam sinistra sunt; periculosissimum tamen est, si uenae quoque ibi uehementer agitantur. Mali etiam morbi signum est nimis celeriter emacrescere; caput et pedes manusque calidas habere uentre et lateribus frigentibus, aut frigidas extremas partes acuto morbo urguente, aut post sudorem inhorrescere; aut post uomitum singultum esse uel rubere oculos; aut post cupiditatem cibi postue longas febres hunc fastidire; aut multum sudare, maximeque frigido sudore, aut habere sudores non per totum corpus aequales, quique febrem non finiant, et febres eas, quae cotidie tempore eodem reuertantur, quaeue semper pares accessiones habeant neque tertio quoque die leuentur quaeque continuent, ut per accessiones increscant, tantum per decessiones molliantur, neque umquam integrum corpus dimittant. Pessimum est, si ne leuatur quidem febris, sed aeque concitata continuat. Periculosum etiam est post arcuatum morbum febrem oriri, utique si praecordia dextra parte dura manserunt. Ac dolentibus his nulla acuta febris leviter terrere nos debet; neque umquam in acuta febre aut a somno non est terribilis neruorum distentio. Timere etiam ex somno mali morbi est,
itemque in prima protinus febre mentem esse turbatam membrumue aliquod esse resolutum; ex quo casu quamuis uita redditur, tamen id fere membrum debilitatur. Vomitus etiam periculosus est si sincerus est nec ei pituita uel bilis est mixta, peiorque, si uiridis aut niger. At mala urina est, in qua subsidunt subrubra et leuia; deterior, in qua quasi folia quaedam tenuia atque alba; pessima ex his, si tamquam ex furfuribus factas nubeculas repraesentat. Diluta quoque atque alba uitiosa est, sed in phreneticis maxime. Aluus autem mala est ex toto suppressa; periculosa etiam, quae inter febres fluens conquiescere hominem in cubili non patitur, utique, si quod descendit est perliquidum aut albidum aut pallidum aut spumans. Praeter haec periculum ostendit id quod excernitur, si est exiguum, glutinosum, leue, album, idemque subpallidum; uel si est aut liuidum aut biliosum aut cruentum aut peioris odoris quam ex consuetudine. Malum est etiam, quod post longas febres sincerum est.

Post haec indicia uotum est longum morbum fieri: sic enim necesse est, nisi occidit. Neque uitae alia spes in magnis malis est, quam ut impetum morbi trahendo aliquis effugiat porrigaturque in id tempus, quod curationi locum praestet. Protinus tamen signa quaedam sunt, ex quibus colligere possimus morbum, etsi non interemit, longius tamen tempus habiturum: ubi frigidus sudor inter febres non acutas circa caput tantum aut ceruices oritur, aut ubi febre non

quiescente corpus insudat, aut ubi corpus modo frigidum modo calidum est et color alius ex alio fit, aut ubi, quod inter febres aliqua parte abscessit, ad sanitatem non peruenit, aut ubi aeger pro spatio parum emacrescit; item si urina modo pura et liquida est, modo habet quaedam subsidentia, aut si leuia atque alba rubraue sunt, quae in ea subsidunt, aut si quasdam quasi miculas repraesentat, aut si bullulas excitat.