De Medicina
Celsus, Aulus Cornelius
Celsus, Aulus Cornelius. A. Cornelii Celsi quae supersunt. Marx, Friedrich, editor. Leipzig: Teubner, 1915.
Sed inter haec quidem proposito metu spes tamen superest: ad ultima uero iam uentum esse testantur nares acutae, conlapsa tempora, oculi concaui, frigidae languidaeque aures et imis partibus leuiter auersae, cutis circa frontem dura et intenta: color aut niger aut perpallidus, multoque magis, si ita haec sunt, ut neque uigilia praecesserit neque uentris resolutio neque inedia. Ex quibus causis interdum haec species oritur, sed uno die finitur: itaque diutius durans mortis index est. Si uero in morbo uetere iam triduo talis est, in propinquo mors est, magisque, si praeter haec oculi quoque lumen refugiunt et inlacrimant, quaeque in iis alba esse debent, rubescunt, atque in isdem uenulae pallent, pituitaque in iis innatans nouissime angulis inhaerescit, alterque ex his minor est, iique aut uehementer subsederunt, aut facti tumidiores sunt, perque somnum palpebrae non
committuntur, sed inter has ex albo oculorum aliquid apparet, neque id fluens aluus expressit; eaedemque palpebrae pallent, et idem pallor labra et nares decolorat; eademque labra et nares oculique et palpebrae et supercilia aliquaue ex his peruertuntur; isque propter inbecillitatem iam non audit, aut non uidet. Eadem mors denuntiatur, ubi aegri supini cubantis genua contracta sunt; ubi is deorsum ad pedes subinde delabitur; ubi brachia et crura nudat et inaequaliter dispergit, neque iis calor subest; ubi hiat, ubi adsidue dormit; ubi is, qui mentis suae non est, neque id facere sanus solet, dentibus stridet; ubi ulcus, quod aut ante aut in ipso morbo natum est, aridum et aut pallidum aut liuidum factum est. Illa quoque mortis indicia sunt: ungues digitique pallidi, frigidus spiritus; aut si manibus quis in febre et acuto morbo uel insania pulmonisue dolore uel capitis in ueste floccos legit fimbriasue deducit, uel in adiuncto pariete, si qua minuta eminent, carpit. Dolores etiam circa coxas et inferiores partes orti, si ad uiscera transierunt, subitoque desierunt, mortem subesse testantur, magisque si alia quoque signa accesserunt. Neque is seruari potest, qui sine ullo tumore febricitans subito strangulatur, aut deuorare saliuam suam non potest; cuiue in eodem febris corporisque habitu ceruix conuertitur sic, ut deuorare aeque nihil possit; aut cui simul et continua febris et ultima corporis infirmitas est; aut cui febre non quiescente exterior pars friget, interior sic calet, ut etiam sitim faciat; aut qui febre aeque non quiescente simul et delirio et spirandi difficultate uexatur; aut qui epoto ueratro exceptus distentione neruorum est; aut qui ebrius ommutuit: is enim febre adiecta neruorum distentione consumitur, nisi aut febris accessit, aut eo tempore, quo ebrietas solui debet, loqui coepit. Mulier quoque grauida acuto morbo facile consumitur; et is, cui somnus dolorem auget; et cui protinus in recenti morbo bilis atra uel infra uel supra se ostendit; cuiue alterutro modo se prompsit, cum iam longo morbo corpus eius esset extenuatum et adfectum. Sputum etiam biliosum et purulentum, siue separatim ista siue mixta proueniunt, interitus periculum ostendunt. Ac si circa septimum diem tale esse coepit, in proximum est, ut is circa quartum decimum diem decedat, nisi alia signa mitiora peioraue accesserint; quae quo leuiora grauioraue subsecuta sunt, eo uel seriorem mortem uel maturiorem denuntiant. Frigidus quoque sudor in acuta febre pestifer est, atque in omni morbo uomitus, qui uarius et multorum colorum est, praecipueque si malus in hoc odor est. Ac sanguinem quoque in febre uomuisse pestiferum est. Vrina uero rubra et tenuis in magna cruditate esse consueuit, et saepe, antequam spatio maturescat, hominem rapit: itaque si talis diutius permanet, periculum mortis ostendit. Pessima tamen est praecipueque mortifera nigra, crassa, mali odoris; atque in uiris quidem et mulieribus talis deterrima est: in pueris uero quae tenuis et diluta est. Aluus quoque uaria pestifera est, quae strigmentum, sanguinem, bilem, uiride aliquid, modo diuersis temporibus, modo simul, et in mixtura quadam, discreta tamen repraesentat. Sed haec quidem potest paulo diutius trahere: in praecipiti uero iam esse denuntiat, quae liquida eademque uel nigra uel pallida uel pinguis est, utique si magna foeditas odoris accessit.Illud interrogari me posse ab aliquo scio: si certa futurae mortis indicia sunt, quomodo interdum deserti a medicis conualescunt? * * quosdamque fama prodiderit in ipsis funeribus reuixisse. Quin etiam uir iure magni nominis Democritus ne finitae quidem uitae satis certas notas esse proposuit, quibus medici credidissent: adeo illud non reliquit, ut certa aliqua signa futurae mortis essent. Aduersus quos ne dicam illud quidem, quod in uicino saepe quaedam notae positae non bonos sed inperitos medicos decipiunt, quod Asclepiades funeri obuius intellexit quendam uiuere qui efferebatur; nec protinus crimen artis esse, si quod professoris sit. Illa tamen moderatius subiciam, coniecturalem artem esse medicinam, rationemque coniecturae talem esse, ut, cum saepius aliquando responderit, interdum tamen fallat. Non si quid itaque uix in millensimo corpore aliquando decipit, id notam non habet, cum per innumerabiles homines respondeat. Idque non in is tantum, quae pestifera sunt, dico, sed in is quoque, quae salutaria; siquidem etiam spes interdum frustratur, et moritur aliquis, de quo medicus securus primo fuit: quaeque medendi causa
reperta sunt, nonnumquam in peius aliquid conuertunt. Neque id euitare humana inbecillitas in tanta uarietate corporum potest. Sed tamen medicinae fides est, quae multo saepius perque multo plures aegros prodest. Neque tamen ignorare oportet in acutis morbis fallaces magis notas esse et salutis et mortis.Sed cum proposuerim signa, quae in omni aduersa ualetudine communia esse consuerunt, eo quoque transibo, ut, quas aliquis in singulis morborum generibus habere possit notas, indicem. Quaedam autem sunt quae ante febres, quaedam quae inter eas, quid aut intus sit aut uenturum sit, ostendunt. Ante febres, si caput graue est, aut ex somno oculi caligant, aut frequentia sternumenta sunt, circa caput aliquis pituitae impetus timeri potest. Si sanguis aut calor abundat, proxumum est, ut aliqua parte profluuium sanguinis fiat. Si sine causa quis emacrescit, ne in malum habitum corpus eius recidat, metus est. Si praecordia dolent, aut inflatio grauis est, aut toto die non concocta fertur urina, cruditatem esse manifestum est. Quibus diu color sine morbo regio malus est, ii uel capitis doloribus conflictantur, uel terram edunt. Qui diu habent faciem pallidam et tumidam, aut capite aut uisceribus aut aluo laborant. Si in continua febre puero uenter nihil reddidit, mutaturque ei color, neque somnus accedit, ploratque is adsidue, metuenda neruorum distentio est. Frequens autem destillatio in corpore tenui longoque tabem timendam esse testatur. Vbi pluribus diebus non descendit aluus, docet aut subitam deiectionem aut febriculam instare. Vbi pedes turgent, longae deiectiones sunt; ubi dolor in imo uentre et coxis est, aqua inter cutem instat: sed hoc morbi genus ab ilibus oriri solet. Idem propositum periculum est iis, quibus uoluntas desidendi est, uenter nihil reddit nisi et aegre et durum, tumor in pedibus est, idemque modo dextra modo sinistra
parte uentris inuicem oritur atque finitur: sed a iocinere id malum proficisci uidetur. Eiusdem morbi nota est, ubi circa umbilicum intestina torquentur (ΣΤΡΟΦΟΥΣ Graeci nominant), coxaeque dolores manent, eaque neque tempore neque remediis soluuntur. Calor autem articulorum prout in pedibus manibusue aut alia qualibet parte sic est ut eo loco nerui contrahantur, aut si id membrum ex leui causa fatigatum aeque frigido calidoque offenditur, podagram cheragramue, uel eius articuli, in quo id sentitur, morbum futurum esse denuntiat. Quibus in pueritia sanguis ex naribus fluxit, deinde fluere desiit, uel capitis doloribus conflictentur necesse est, uel in articulis aliquas exulcerationes grauis habeant, uel aliquo morbo etiam debilitentur. Quibus feminis menstrua non proueniunt, necesse est capitis acerbissimi dolores sint, uel quaelibet alia pars morbo infestetur. Eademque iis pericula sunt, quibus articulorum uitia, dolores tumoresque, sine podagra similibusque morbis, oriuntur et desinunt, utique, si saepe tempora isdem dolent noctuque corpora insudant. Si fros prurit, lippitudinis metus est. Si mulier a partu uehementes dolores habet, neque alia praeterea signa mala sunt, circa uicensimum diem aut sanguis per nares erumpet, aut in inferioribus partibus aliquid abscedet. Quicumque etiam dolorem ingentem circa tempora et frontem habebit, is alterutra ratione eum finiet, magisque si iuuenis erit, per sanguinis profusionem, si senior, per suppurationem. Febris autem, quae subito sine ratione, sine bonis signis finita est, fere reuertitur. Cui sanguine fauces et interdiu et noctu replentur, sic ut neque capitis dolores neque praecordiorum neque tussis neque uomitus neque febricula praecesserit, huius aut in naribus aut in faucibus ulcus reperietur. Si mulieri inguen et febricula orta est, neque causa apparet, ulcus in uulua est. Urina autem crassa, ex qua quod desidet album est, significat circa articulos aut circa viscera dolorem metumque morbi esse. Eadem uiridis aut uiscerum dolorem tumoremque cum aliquo periculo subesse, aut certe corpus integrum non esse testatur. At si sanguis aut pus in urina est, uel uesica uel renes exulcerati sunt. Si haec crassa carunculas quasdam exiguas quasi capillos habet, aut si bullat et male olet, et interdum quasi harenam, interdum quasi sanguinem trahit, dolent autem coxae et quae inter has superque pubem sunt, et accedunt frequentes ructus, interdum uomitus biliosus, extremaeque partes frigescunt, urinae crebra cupiditas sed magna difficultas est, et quod inde excretum est, aquae simile uel rufum uel pallidum est, paulum tamen in eo leuamenti est, aluus uero cum multo spiritu redditur, utique in renibus uitium est. At si paulatim destillat, uel si sanguis per hanc editur, et in eo quaedam cruenta concreta sunt, idque ipsum cum difficultate redditur, et circa pubem inferiores partes delent, in eadem uesica uitium est. Calculosi uero his indiciis cognoscuntur: difficulter urina redditur paulatimque; interdum etiam sine uoluntate destillat; eadem harenosa est; nonnumquam sanguis aut cruentum aut purulentum aliquid cum ea excernitur; eamque quidam promptius recti, quidam resupinati, maximeque ii, qui grandes calculos habent, quidam etiam inclinati reddunt, colemque extendendo dolorem leuant. Grauitatis quoque cuiusdam in ea parte sensus est; atque ea cursu omnique motu augentur. Quidam etiam, cum torquentur, pedes inter se, subinde mutatis uicibus, inplicant. Feminae uero oras naturalium suorum manibus admotis scabere coguntur: nonnumquam, si digitum admouerunt, ubi uesicae ceruicem is urguet, calculum sentiunt. At qui spumantem sanguinem excreant, iis in pulmone uitium est. Mulieri grauidae sine modo fusa aluus excutere partum potest. Eidem si lac ex mammis profluit, inbecillum est quod intus gerit: durae mammae sanum illud esse testantur. Frequens singultus et praeter consuetudinem continuus iecur inflammatum esse significat. Si tumores super ulcera subito esse desierunt, idque a tergo incidit, uel distentio neruorum uel rigor timeri potest: at si a priore parte id euenit, uel lateris acutus dolor uel insania expectanda est: interdum etiam eiusmodi casum, quae tutissima inter haec est, profusio alui sequitur. Si ora uenarum, sanguinem solita fundere, subito suppressa sunt, aut aqua inter cutem aut tabes sequitur. Eadem tabes subit, si in lateris dolore orta suppuratio intra quadraginta dies purgari non potuit. At si longa tristitia cum longo timore et uigilia est, atrae bilis morbus subest. Quibus saepe ex naribus fluit sanguis, iis aut lienis tumet, aut capitis dolores sunt, quos sequitur, ut quaedam ante oculos tamquam imagines obuersentur. At quibus magni lienes sunt, iis gingiuae malae sunt, et os olet, aut sanguis aliqua parte prorumpit; quorum si nihil euenit, necesse est in cruribus mala ulcera, et ex his nigrae cicatrices fiant. Quibus causa doloris neque sensus eius est, his mens labat. Si in uentrem sanguis confluxit, ibi in pus uertitur. Si a coxis et inferioribus partibus dolor in pectus transit, neque ullum signum malum accessit, suppurationis eo loco periculum est. Quibus sine febre aliqua ex parte dolor aut prurigo cum rubore et calore est, ibi aliquid suppurat. Vrina quoque, quae in homine sano parum liquida est, circa aures futuram aliquam suppurationem esse denuntiat.Haec uero, cum sine febre quoque uel latentium uel futurarum rerum notas habeant, multo certiora sunt, ubi febris accessit, atque etiam aliorum morborum tum signa nascuntur. Ergo protinus insania timenda est, ubi expeditior alicuius, quam sani fuit, sermo subitaque loquacitas orta est, et haec ipsa solito audacior; aut ubi raro quis et uehementer spirat, uenasque concitatas habet praecordiis duris et tumentibus. Oculorum quoque frequens motus, et in capitis dolore offusae oculis tenebrae, uel nullo dolore substante somnus ereptus, continuataque nocte et die uigilia, uel prostratum contra consuetudinem corpus in uentrem, sic ut ipsius alui dolor id non coegerit, item robusto adhuc corpore insolitus dentium stridor insaniae signa sunt. Si quid etiam abscessit, et antequam suppuraret manente adhuc febre subsedit, periculum adfert primum furoris, deinde interitus. Auris quoque dolor acutus cum febre continua uehementique saepe mentem turbat; ex eo casu iuueniores interdum intra septimum diem moriuntur, seniores tardius, quoniam neque aeque magnas febres experiuntur, neque
aeque insaniunt: ita sustinent, dum is adfectus in pus uertatur. Suffusae quoque sanguine mulieris mammae furorem uenturum esse testantur. Quibus autem longae febres sunt, iis aut abscessus aliqui aut articulorum dolores erunt. Quorum faucibus in febre inliditur spiritus, instat his neruorum distentio. Si angina subito finita est, in pulmonem id malum transit; idque saepe intra septimum diem occidit. Quod nisi incidat, sequitur, ut aliqua parte suppuret. Deinde post alui longam resolutionem tormina, post haec intestinorum leuitas oritur; post nimias destillationes tabes, post lateris dolorem uitia pulmonum, post haec insania; post magnos feruores corporis neruorum rigor aut distentio; ubi caput uulneratum est, delirium; ubi uigilia torsit, neruorum distentio; ubi uehementer uenae super ulcera mouentur, sanguinis profluuium. Suppuratio uero pluribus morbis excitatur: nam si longae febres sine dolore, sine manifesta causa remanent, in aliquam partem id malum incumbit, in iuuenioribus tamen: nam senioribus ex eiusmodi morbo quartana fere nascitur. Eadem suppuratio fit, si praecordia dura, dolentia ante uicensimum diem hominem non sustulerunt, neque sanguis ex naribus fluxit, maximeque in adulescentibus, utique si inter principia aut oculorum caligo aut capitis dolores fuerunt: sed tum in inferioribus partibus aliquid abscedit. Aut si praecordia tumorem mollem habent, neque habere intra sexaginta dies desinunt, haeretque per omne id tempus febris; sed tum in superioribus partibus fit abscessus; ac si inter ipsa uiscera non fit, circa aures erumpit. Quomque omnis longus tumor ad suppurationem fere spectet, magis eo tendit is, qui in praecordiis quam is, qui in uentre est; is, qui supra umbilicum quam is, qui infra est. Si lassitudinis etiam sensus in febre est, uel in maxillis uel in articulis aliquid abscedit. Interdum quoque urina tenuis et cruda sic diu fertur, ut alia salutaria signa sint, exque eo casu plerumque infra transuersum septum, quod ΔΙΑΦΡΑΓΜΑ Graeci uocant, fit abcessus. Dolor etiam pulmonis, si neque etiam per sputa neque per sanguinis detractionem neque per uictus rationem finitus est, uomicas aliquas intus excitat aut circa uicesimum diem aut circa tricesimum aut circa quadragesimum, nonnumquam etiam circa sexagensimum. Numerabimus autem ab eo die, quo primum febricitauit aliquis aut inhorruit aut grauitatem eius partis sensit. Sed hae uomicae modo a pulmone modo a contraria parte nascuntur. Quod suppurat, ab ea parte, quam adficit, dolorem inflammationemque concitat: ipsum calidius est et, si in partem sanam aliquis decubuit, onerare eam ex pondere aliquo uidetur. Omnis etiam suppuratio, quae nondum oculis patet, sic deprehendi potest: si febris non dimittit, eaque interdiu leuior est, noctu increscit, multus sudor oritur, cupiditas tussiendi est, et paene nihil in tussi excreatur, oculi caui sunt, malae rubent, uenae sub lingua inalbescunt, in manibus fiunt adunci ungues, digiti maximeque summi calent, in pedibus tumores sunt, spiritus difficilius trahitur, cibi fastidium est, pustulae toto corpore oriuntur. Quod si protinus initio dolor et tussis fuit et spiritus difficultas, uomica uel ante uel circa uicesimum diem erumpet: si serius ista coeperint, necesse est quidem increscant, sed quo minus cito adfecerint, eo tardius soluentur. Solent etiam in graui morbo pedes cum digitis unguibusque nigrescere: quod si non est mors consecuta et reliquum corpus inualuit, pedes tamen decidunt.