De Medicina
Celsus, Aulus Cornelius
Celsus, Aulus Cornelius. A. Cornelii Celsi quae supersunt. Marx, Friedrich, editor. Leipzig: Teubner, 1915.
Ante aduersam autem ualetudinem, ut supra dixi, quaedam NOTAE oriuntur, quarum omnium commune est aliter se corpus habere atque consueuit, neque in peius tantum sed etiam in melius. Ergo si plenior aliquis et speciosior et coloratior factus est, suspecta habere bona sua debet; quae quia neque in eodem habitu subsistere neque ultra progredi possunt, fere retro quasi ruina quadam reuoluuntur. Peius tamen signum est, ubi aliquis contra consuetudinem emacuit et colorem decoremque amisit, quoniam in is, quae superant, est quod morbus demat; in is, quae desunt, non est quod ipsum morbum ferat. Praeter haec protinus timeri debet, si grauiora membra sunt, si crebra ulcera oriuntur, si corpus supra consuetudinem incaluit; si grauior somnus pressit, si tumultuosa somnia fuerunt, si saepius expergiscitur aliquis quam adsuevit, deinde iterum soporatur; si corpus dormientis circa partes aliquas contra consuetudinem insudat, maximeque si circa pectus, aut ceruices, aut crura uel genua uel coxas. Item si marcet animus, si loqui et moueri piget, si corpus torpet; si dolor praecordiorum est aut totius pectoris aut, qui in
plurimis euenit, capitis; si saliuae plenum os est, si oculi cum dolore uertuntur, si tempora adstricta sunt, si membra inhorrescunt, si spiritus grauior est; si circa frontem intentae uenae mouentur, si frequentes oscitationes; si genua quasi fatigata sunt, totumue corpus lassitudinem sentit. Ex quibus saepe plura, numquam non aliqua febrem antecedunt. In primis tamen illud considerandum est, num cui saepius horum aliquid eueniat neque ideo corporis ulla difficultas subsequatur. Sunt enim quaedam proprietates hominum, sine quarum notitia non facile quicquam in futurum praesagiri potest. Facile itaque securus est in is aliquis, quae saepe sine periculo euasit: ille sollicitari debet, cui haec noua sunt, aut qui ista numquam sine custodia sui tuta habuit.Vbi uero febris aliquem occupauit, scire licet non periclitari, si in latus aut dextrum aut sinistrum, ut ipsi uisum est, cubat, cruribus paulum reductis, qui fere sani quoque iacentis habitus est; si facile conuertitur, si noctu dormit, interdiu vigilat; si ex facili spirat, si non conflictatur; si circa umbilicum et pubem cutis plena est; si praecordia eius sine ullo sensu doloris aequaliter mollia in utraque parte sunt: quod si paulo tumidiora sunt, sed tamen digitis cedunt et non dolent, haec ualetudo, ut spatium aliquod habebit, sic tuta erit. Corpus quoque, quod aequaliter molle et calidum est, quodque aequaliter totum insudat, et cuius febricula eo sudore finitur, securitatem pollicetur. Sternumentum etiam inter bona indicia est, et cupiditas cibi uel a primo seruata, uel etiam post fastidium orta. Neque terrere
debet ea febris, quae eodem die finita est, ac ne ea quidem, quae, quamuis longiore tempore euanuit, tamen ante alteram accessionem ex toto quieuit, sic ut corpus integrum, quod ΕΙΛΙΚΡΙΝΕΣ Graeci uocant, fieret. Si quis autem incidit uomitus, mixtus esse et bile et pituita debet, et in urina subsidere album, leue, aequale, sic ut etiam, si quae quasi nubeculae innatarint, in imum deferantur. At uenter ei, qui a periculo tutus est, reddit mollia, figurata, eodem fere tempore, quo secunda ualetudine adsueuit, modo conuenientia iis, quae adsumuntur. Peior cita aluus est: sed ne haec quidem terrere protinus debet, si matutinis temporibus coacta magis est, aut si procedente tempore paulatim contrahitur et rufa est neque foeditate odoris similem aluum sani hominis excedit. Ac lumbricos quoque aliquos sub finem morbi descendisse nihil nocet. Si inflatio in superioribus partibus dolorem tumoremque fecit, bonum signum est sonus uentris inde ad inferiores partes euolutus, magisque etiam, si sine difficultate cum stercore excessit.