De Medicina

Celsus, Aulus Cornelius

Celsus, Aulus Cornelius. A. Cornelii Celsi quae supersunt. Marx, Friedrich, editor. Leipzig: Teubner, 1915.

Inflant autem omnia fere legumina, omnia pinguia, omnia dulcia, omnia iurulenta, mustum, atque etiam id uinum, cui nihil adhuc aetatis accessit; ex holeribus alium, cepa, brassica, omnesque radices, excepto sisere et pastinaca; bulbi, ficus etiam aridae sed

magis uirides, uuae recentes, nuces omnes, exceptis nucleis pineis, lac, omnisque caseus; quicquid deinde subcrudum aliquis adsumpsit. Minima inflatio fit ex uenatione, aucupio, piscibus, pomis, oleis, conchyliisue, ouis uel mollibus uel sorbilibus, uino uetere. Feniculum uero et anetum inflationes etiam leuant.

At calfaciunt piper, sal, caro omnis iurulenta, alium, cepa, ficus aridae, salsamentum, uinum, et quo meracius est, eo magis. Refrigerant holera, quorum crudi caules adsumuntur, ut intubus et lactuca, et item coriandrum, cucumis, elixa cucurbita, beta, mora, cerasia, mala austera, pira fragilia, caro elixa, praecipueque acetum, siue cibus ex eo siue potio adsumitur.