De Medicina

Celsus, Aulus Cornelius

Celsus, Aulus Cornelius. A. Cornelii Celsi quae supersunt. Marx, Friedrich, editor. Leipzig: Teubner, 1915.

Stomacho autem aptissima sunt, quaecumque austera sunt; etiam quae acida sunt, quaeque contacta sale modice sunt; item panis sine fermento, et elota halica, uel oriza uel tisana; omnis auis, omnis uenatio; atque utraque uel assa uel elixa: ex domesticis animalibus bubula: si quid ex ceteris sumitur, macrum potius quam pingue;

ex sue ungulae, rostra, aures, uoluae sterilesque; ex holeribus intubus, lactuca, pastinaca, cucurbita elixa, siser; ex pomis cerasium, morum, sorbum, pirum fragile, quale Crustuminum uel Meuianum est; item pira, quae reponuntur, Tarentina atque Signina, malum orbiculatum aut Scaudianum uel Amerinum uel Cotoneum uel Punicum, uuae ex olla; molle ouum, palmulae, nuclei pinei, oleae albae ex dura muria, eaedem aceto intinctae, uel nigrae, quae in arbore bene permaturuerunt, uel quae in passo defrutoue seruatae sunt; uinum austerum, licet etiam asperum sit, item resinatum; duri ex media materia pisces, ostrea, pectines, murices, purpurae, cocleae, cibi potionesque uel frigidae uel feruentes, apsinthium.

Aliena uero stomacho sunt omnia tepida, omnia salsa, omnia iurulenta, omnia praedulcia, omnia pinguia, sorbitio, panis fermentatus, itemque uel ex milio uel ex hordeo, radices holerum, et quodcumque holus ex oleo garoue estur, mel, mulsum, defrutum, passum, lac, omnis caseus, uua recens, ficus et uirides et aridae, legumina omnia, quaeque inflare consuerunt; item thymum, nepeta, satureia, hysopum, nasturcium, lapatium, lapsanum, iuglandes. Ex his autem intellegi potest non, quicquid boni suci est, protinus stomacho conuenire, neque, quicquid stomacho conuenit, protinus boni suci esse.