De Medicina

Celsus, Aulus Cornelius

Celsus, Aulus Cornelius. A. Cornelii Celsi quae supersunt. Marx, Friedrich, editor. Leipzig: Teubner, 1915.

Facile autem intus corrumpuntur panis fermentatus, et quisquis alius quam ex tritico est, lac, mel; ideoque etiam lactentia atque omne pistorium opus, teneri pisces, ostrea, holera, caseus et recens et uetus, crassa uel tenera caro, uinum dulce, mulsum, defrutum, passum; quicquid deinde uel iurulentum est uel nimis dulce uel nimis tenue. At minime intus uitiantur panis sine fermento, aues et eae potius duriores, duri pisces: neque solum aurata tuta aut sparus sed etiam lolligo, lucusta, polypus; item bubula omnisque dura caro; eademque aptior est, si macra, si salsa est; omniaque salsamenta, cocleae, murices, purpurae; uinum austerum uel resinatum.

At aluum mouent panis fermentatus, magisque si cibarius uel hordiacius est, brassica, si subcruda est, lactuca, anetum, nasturcium, ocimum, urtica, portulaca, radicula, capparis, alium, cepa, malua, lapatium, beta, asparagus, cucurbita, cerasia, mora, uua ex olla, omnia mitia, ficus etiam arida, sed magis uiridis, uuae recentes; pingues minutae aues, cocleae, garum, salsamentum, ostrea, pelorides, echini, musculi, et omnes fere conchulae, maximeque ius earum, saxatiles et omnes teneri pisces, sepiarum atramentum; si qua caro adsumitur, pinguis, eadem uel iurulenta uel elixa, aues quae natant,

mel crudum, lac, lactentia omnia, mulsum, uinum dulce uel salsum, aqua tenera; omnia dulcia, tepida, pinguia, elixa, iurulenta, salsa uel diluta.