De Medicina

Celsus, Aulus Cornelius

Celsus, Aulus Cornelius. A. Cornelii Celsi quae supersunt. Marx, Friedrich, editor. Leipzig: Teubner, 1915.

Abstinentiae uero duo genera sunt, alterum ubi nihil adsumit aeger, alterum ubi non nisi quod oportet. Initia morborum primum famem sitimque desiderant, ipsi deinde morbi moderationem, ut neque aliud quam expedit neque eius ipsius nimium sumatur: neque enim conuenit iuxta inediam protinus satietatem esse. Quod si sanis quoque corporibus inutile est, ubi aliqua necessitas famem fecit, quanto inutilius est etiam in corpore aegro? Neque ulla res magis adiuuat laborantem quam tempestiua abstinentia. Intemperantes homines apud nos ipsi cibi * * * tempora curantibus dantur: rursus alii tempora medicis pro dono remittunt, sibi ipsis modum uindicant. Liberaliter agere se credunt, qui cetera illorum arbitrio relinquant, in genere cibi liberi sunt: quasi quaeratur quid medico liceat, non quid aegro salutare sit, cui uehementer nocet, quotiens in eius, quod adsumitur, uel tempore uel modo uel genere peccatur.

Sudor etiam duobus modis elicitur, aut sicco calore aut balneo. Siccus calor est et harenae calidae et Laconici et clibani et quarundam naturalium sudationum, ubi terra profusus calidus uapor

aedificio includitur, sicut super Baias in murtetis habemus. Praeter haec sole quoque et exercitatione mouetur. Vtiliaque haec genera sunt, quotiens umor intus nocet, isque digerendus est. Ac neruorum quoque quaedam uitia sic optime curantur. Sed cetera infirmis possunt conuenire: sol et exercitatio tantum robustioribus, qui tamen sine febre uel inter initia morborum uel etiam grauibus morbis tenentur. Cauendum autem est, ne quid horum uel in febre uel in cruditate temptetur. At balnei duplex usus est: nam modo discussis febribus initium cibi plenioris uinique firmioris ualetudinis facit, modo ipsam febrem tollit; fereque adhibetur, ubi summam cutem relaxari euocarique corruptum umorem et habitum corporis mutari expedit. Antiqui timidius eo utebantur, Asclepiades audacius. Neque terrere autem ea res, si tempestiua est, debet: ante tempus nocet. Quisquis febre liberatus est, simulatque ea uno die non accessit, eo, qui proximus est post tempus accessionis, tuto lauari potest. At si circumitum habere ea febris solita est, sic ut tertio quartoue die reuertatur, quandocumque non accessit, balneum tutum est. Manentibus uero adhuc febribus, si eae sunt quae lentae lenesque iam diu male habent, recte medicina ista temptatur, cum eo tamen, ne praecordia dura sint neue ea tumeant, neue lingua aspera sit, neue aut in medio corpore aut in capite dolor ullus sit, neue tum febris increscat. Atque in iis quidem febribus, quae certum circuitum habent, duo balnei tempora sunt, alterum ante horrorem, alterum febre finita: in is uero, qui lentis febriculis diu detinentur, cum aut ex toto recessit accessio, aut si id non solet, certe lenita est, iamque corpus tam integrum est, quam maxime esse in eo genere ualetudinis solet. Inbecillus homo iturus in balneum uitare debet, ne ante frigus aliquod experiatur. Vbi in balneum uenit, paulisper resistere experirique, num tempora adstringantur, et an sudor aliqui oriatur: si illud incidit, hoc non secutum est, inutile est eo die balineum perunguendusque is leniter et auferendus est, uitandumque omni modo frigus, et abstinentia utendum. At si temporibus integris primum ibi, deinde alibi sudor incipit, fouendum os aqua calida; tum in solio
descendendum est, atque ibi quoque uidendum est, num sub primo contactu aquae calidae summa cutis inhorrescat, quod uix fieri potest, si priora recte cesserunt: certum autem signum inutilis balinei est. Ante uero an postea quam in aquam calidam se demittat aliquis perungui debeat, ex ratione ualetudinis suae cognoscat. Fere tamen, nisi ubi nominatim ut postea fiat praecipietur, moto sudore leuiter corpus perunguendum, deinde in aquam calidam demittendum est. Atque hic quoque habenda uirium ratio est; neque committendum, ut per aestum anima deficiat; sed maturius is auferendus curioseque uestimentis inuoluendus est, ut neque ad eum frigus adspiret, et ibi quoque, antequam aliquid adsumat, insudet. Fomenta quoque calida sunt milium, sal, harena, quidlibet eorum calfactum et in linteum coniectum: si minore ui opus est, etiam solum linteum, at si maiore, exstincti titiones inuolutique panniculis et sic circumdati. Quin etiam calido oleo replentur utriculi, et in uasa fictilia, similitudine quas lenticulas uocant, aqua coicitur; et sal sacco linteo excipitur, demittiturque in aquam bene calidam, tum super id membrum, quod fouendum est, conlocatur * * * iuxtaque ignem ferramenta duo sunt, capitibus paulo latioribus, alterumque ex iis demittitur in eum salem, et super aqua leuiter aspergitur: ubi frigere coepit, ad ignem refertur, et idem in altero fit, deinde inuicem in utroque: inter quae descendit salsus et calidus sucus, qui contractis aliquo morbo neruis opitulatur. His omnibus commune est digerere id, quod uel praecordia onerat, uel fauces strangulat, uel in aliquo membro nocet. Quando autem quoque utendum sit, in ipsis morborum generibus dicetur.

Cum de iis dictum sit, quae detrahendo iuuant, ad ea ueniendum est, quae alunt, id est, CIBVM ET POTIONEM. Haec autem non omnium tantum morborum sed etiam secundae ualetudinis communia praesidia sunt; pertinetque ad rem omnium proprietates

nosse, primum ut sani sciant, quomodo his utantur, deinde ut exsequentibus nobis morborum curationes liceat species rerum, quae adsumendae erunt, subicere, neque necesse sit subinde singulas eas nominare.

Scire igitur oportet omnia legumina, quaeque ex frumentis panificia sunt, generis ualentissimi esse (ualentissimum uoco, in quo plurimum alimenti est); item omne animal quadrupes domi natum; omnem grandem feram, quales sunt caprea, ceruus, aper, onager; omnem grandem auem, quales sunt anser et pauo et grus; omnes beluas marinas, ex quibus cetus est quaeque his pares sunt; item mel et caseum. Quo minus mirum est opus pistorium ualentissimum esse, quod ex frumento, adipe, melle, caseo constat.

In media uero materia numerari ex holeribus debere ea, quorum radices uel bulbos adsumimus; ex quadrupedibus leporem; aves omnes a minimis ad phoenicopterum; item pisces omnes, qui salem non patiuntur solidiue saliuntur.

Inbecillissimam uero materiam esse omnem caulem holeris et quicquid in caule nascitur, qualis est cucurbita et cucumis et capparis, omnia poma, oleas, cochleas, itemque conculia.

Sed quamuis haec ita discreta sunt, tamen etiam quae sub eadem specie sunt, magna discrimina recipiunt, aliaque res alia uel ualentior est uel infirmior: siquidem plus alimenti est in pane quam in ullo alio, firmius est triticum quam milium, id ipsum quam hordeum; et ex tritico firmissima siligo, deinde simila, deinde cui nihil demptum est, quemΑΥΤΟΠΥΡΟΝ Graeci uocant: infirmior est ex polline, infirmissimus cibarius panis.

Ex leguminibus uero ualentior faba uel lenticula quam pisum. Ex holeribus ualentior rapa napique et omnes bulbi, in quibus cepam quoque et alium numero, quam pastinaca uel quae specialiter radicula appellatur. Item firmior brassica et beta et porrum quam lactuca uel cucurbita uel asparagus. At ex fructibus surculorum ualentiores uuae,

ficus, nuces, palmulae quam quae poma proprie nominantur; atque ex his ipsis firmiora quae sucosa quam quae fragilia sunt.

Itemque ex is auibus, quae in media specie sunt, ualentior ea, quae pedibus quam quae uolatu magis nititur: et ex is, quae uolatu fidunt, firmiores quae grandiores aues quam quae minutae sunt, ut ficedula et turdus. Atque eae quoque, quae in aqua degunt, leuiorem cibum praestant, quam quae natandi scientiam non habent.

Inter domesticas uero quadrupedes leuissima suilla est, grauissima bubula. Itemque ex feris, quo maius quodque animal, eo robustior ex eo cibus est.

Pisciumque eorum, qui ex media materia sunt, quibus maxime utimur, tamen grauissimi sunt, ex quibus salsamenta quoque fieri possunt, qualis lacertus est; deinde ii qui, quamuis teneriores, tamen duri sunt, ut aurata, coruus, sparus, oculata, tunc plani, post quos etiamnum leuiores lupi mullique, et post hos omnes saxatiles.

Neque uero in generibus rerum tantummodo discrimen est, sed etiam in ipsis; quod et aetate fit et membro et solo et caelo et habitu. Nam quadrupes omne animal, si lactens est, minus alimenti praestat, itemque quo tenerior pullus cohortalis est; in piscibus quoque media aetas, quae non summam magnitudinem inpleuit. Deinde ex eodem sue ungulae, rostrum, aures, cerebellum, ex agno haedoue cum petiolis totum caput aliquanto quam cetera membra leuiora sunt, adeo ut in media materia poni possint. Ex auibus colla alaeue recte infirmis adnumerantur. Quod ad solum uero pertinet, frumentum quoque ualentius est collinum quam campestre; leuior piscis inter saxa editus quam in harena, leuior in harena quam in limo. Quo fit, ut ex stagno uel lacu uel flumine eadem genera grauiora sint, leuiorque qui in alto quam qui in uado uixit. Omne etiam ferum animal domestico leuius, et

quodcumque umido caelo quam quod sicco natum est. Deinde etiam omnia pinguia quam macra, recentia quam salsa, noua quam uetusta plus alimenti habent. Tum res eadem magis alit iurulenta quam assa, magis assa quam elixa. Ouum durum ualentissimae materiae est, molle uel sorbile inbecillissimae. Cumque panificia omnia firmissima sint, elota tamen quaedam genera frumenti, ut halica, oryza, tisana, uel ex isdem facta sorbitio aut pulticula, et aqua quoque madens panis inbecillissimis adnumerari potest.

Ex potionibus uero quaecumque ex frumento facta est, itemque lac, mulsum, defrutum, passum, uinum aut dulce aut uehemens aut mustum aut magnae uetustatis ualentissimi generis est. At acetum et id uinum, quod paucorum annorum uel austerum uel pingue est, in media materia est; ideoque infirmis numquam generis alterius dari debet. Aqua omnium inbecillissima est; firmiorque ex frumento potio est, quo firmius est ipsum frumentum; firmior ex eo uino, quod bono solo quam quod tenui, quodque temperato caelo quam quod nimis aut umido aut nimis sicco nimiumque aut frigido aut calido natum est. Mulsum, quo plus mellis habet, defrutum, quo magis incoctum est, passum, ex quo sicciore uua est, eo ualentius est. Aqua leuissima pluuialis est, deinde fontana, tum ex flumine, tum ex puteo, post haec ex niue aut glacie: grauior his ex lacu, grauissima ex palude. Facilis etiam et necessaria cognitio est naturam eius requirentibus. Nam leuis pondere apparet, et ex is, quae pondere pares sunt, eo melior quaeque est, quo celerius et calfit et frigescit, quoque celerius in ea legumina percoquuntur. Fere uero sequitur, ut, quo ualentior quaeque materia est, eo minus facile concoquatur, sed, si concocta est, plus alat.

Itaque utendum est materiae genere pro uiribus, modusque omnium pro genere sumendus. Ergo inbecillis hominibus rebus infirmissimis opus est: mediocriter firmos media materia optime sustinet, et robustis apta ualidissima est. Plus deinde aliquis adsumere ex leuioribus potest: magis in iis, quae ualentissima sunt, temperare sibi debet.