De Medicina

Celsus, Aulus Cornelius

Celsus, Aulus Cornelius. A. Cornelii Celsi quae supersunt. Marx, Friedrich, editor. Leipzig: Teubner, 1915.

At uomitus ut in secunda quoque ualetudine saepe necessarius biliosis est, sic etiam in is morbis, quos bilis concitauit. Ergo omnibus, qui ante febres horrore et tremore uexantur, omnibus, qui cholera laborant, omnibus etiam cum quadam hilaritate insanientibus, et comitiali quoque morbo oppressis necessarius est. Sed si acutus morbus est, sicut in cholera, si febris est, ut inter horrores, asperioribus medicamentis opus non est, sicut in deiectionibus quoque supra dictum est; satisque est ea uomitus causa sumi, quae sanis quoque sumenda esse proposui. At ubi longi ualentesque morbi sine febre sunt, ut comitialis, ut insania, ueratro quoque albo utendum est. Id neque hieme neque aestate recte datur, optime uere, tolerabiliter autumno. Quisquis daturus erit, id agere ante debebit, ut accepturi corpus umidius sit. Illud scire oportet, omne eiusmodi medicamentum, quod potui datur, non semper aegris prodesse, semper sanis nocere.

De frictione uero adeo multa Asclepiades tamquam inuentor eius posuit in eo uolumine, quod COMMVNIVM AVXILIORVM inscripsit, ut, cum trium faceret tantum mentionem, huius et aquae et gestationis, tamen maximam partem in hac consumpserit. Oportet autem neque recentiores uiros in is fraudare, quae uel reppererunt uel recte secuti sunt, et tamen ea, quae apud antiquiores aliquos posita sunt, auctoribus suis reddere. Neque dubitari potest, quin latius quidem et dilucidius, ubi et quomodo frictione utendum esset, Asclepiades praeceperit, nihil tamen reppererit, quod non a uetustissimo

auctore Hippocrate paucis uerbis comprehensum sit, qui dixit frictione, si uehemens sit, durari corpus, si lenis, molliri: si multa, minui, si modica, inpleri. Sequitur ergo, ut tum utendum sit, cum aut adstringendum corpus sit, quod hebes est, aut molliendum, quod induruit, aut digerendum in eo, quod copia nocet, aut alendum id, quod tenue et infirmum est. Quas tamen species si quis curiosius aestimet (quod iam ad medicum non pertinet), facile intelleget omnes ex una causa pendere, quae demit. Nam et adstringitur aliquid eo dempto, quod interpositum, ut id laxaretur, effecerat, et mollitur eo detracto, quod duritiem creabat, et inpletur non ipsa frictione sed eo cibo, qui postea usque ad cutem digestione quadam relaxatam penetrat. Diuersarum uero rerum in modo causa est. Inter unctionem autem et frictionem multum interest. Vngui enim leuiterque pertractari corpus etiam in acutis et recentibus morbis oportet, in remissione tamen et ante cibum. Longa uero frictione uti neque in acutis morbis neque increscentibus conuenit, praeterquam cum phreneticis somnus ea quaeritur. Amat autem hoc auxilium ualetudo longa et iam a primo inpetu inclinata. Neque ignoro quosdam dicere omne auxilium necessarium esse increscentibus morbis, non cum iam per se finiuntur. Quod non ita se habet. Potest enim morbus, etiam qui per se finem habiturus est, celerius tamen adhibito auxilio pelli. Quod duabus de causis necessarium est, et ut quam primum bona ualetudo contingat, et ne morbus, qui remanet, iterum, quamuis leui de causa, exasperetur. Potest morbus minus grauis esse quam fuerit, neque ideo tamen solui, sed reliquiis quibusdam inhaerere, quas admotum aliquod auxilium discutit. Sed ut leuata quoque aduersa ualetudine recte frictio adhibetur, sic numquam adhibenda est febre increscente: uerum, si fieri potest, cum ex toto corpus ea uacabit; si minus, certe cum ea remiserit. Eadem autem modo in totis corporibus esse debet, ut cum infirmus aliquis implendus est, modo in partibus, aut quia ipsius eius membri inbecillitas
id requirit aut quia alterius. Nam et capitis longos dolores ipsius frictio leuat, non in inpetu tamen doloris, et membrum aliquod resolutum ipsius frictione confirmatur. Longe tamen saepius aliud perfricandum est, cum aliud dolet; maximeque cum a summis aut a mediis partibus corporis euocare materiam uolumus, ideoque extremas partes perfricamus. Neque audiendi sunt qui numero finiunt, quotiens aliquis perfricandus sit: id enim ex uiribus hominis colligendum est; et si is perinfirmus est, potest satis esse quinquagies, si robustior, potest ducenties esse faciendum; inter utrumque deinde, prout uires sunt. Quo fit, ut etiam minus saepe in muliere quam in uiro, minus saepe in puero uel sene quam iuuene manus dimouendae sint. Denique si certa membra perfricantur, multa ualentique frictione opus est: nam neque totum corpus infirmari cito per partem potest, et opus est quam plurimum materiae digeri, siue id ipsum membrum siue per id aliud leuamus. At ubi totius corporis inbecillitas hanc curationem per totum id exigit, breuior esse debet et lenior, ut tantummodo summam cutem emolliat, quo facilius capax ex recenti cibo nouae materiae fiat. In malis iam aegrum esse, ubi exterior pars corporis friget, interior cum siti calet, ut supra posui. Sed tunc quoque unicum in frictione praesidium est; quae si calorem in cutem euocauit, potest alicui medicinae locum facere.

Gestatio quoque longis et iam inclinatis morbis aptissima est; utilisque est et iis corporibus, quae iam ex toto febre carent sed adhuc exerceri per se non possunt, et iis, quibus lentae morborum reliquiae remanent neque aliter eliduntur. Asclepiades etiam in recenti uehementique praecipueque ardente febre ad discutiendam eam gestatione dixit utendum. Sed id periculose fit, meliusque quiete eiusmodi impetus sustinetur. Si quis tamen experiri uolet, sic experiatur: si lingua non erit aspera, si nullus tumor, nulla durities, nullus dolor uisceribus aut capiti aut praecordiis suberit. Et ex toto numquam gestari corpus dolens debet, siue id in toto siue in parte est, nisi tamen solis neruis dolentibus, neque umquam increscente febre sed in remissione eius. Genera autem gestationis plura sunt adhibendaque sunt et pro uiribus cuiusque et pro opibus, ne aut inbecillum hominem nimis digerant, aut humili desint. Lenissima est naui uel in portu

uel in flumine, uehementior uel in alto mari naui uel lectica, etiamnum acrior uehiculo: atque haec ipsa et intendi et leniri possunt. Si nihil eorum est, suspendi lectus debet et moueri: si ne id quidemst, at certe uni pedi subiciendum fulmentum est, atque ita lectus huc et illuc manu inpellendus.

Et leuia quidem genera exercitationis infirmis conueniunt, ualentiora uero iis, qui iam pluribus diebus febre liberati sunt, aut iis, qui grauium morborum initia sic sentiunt, ut adhuc febre uacent (quod et in tabe et in stomachi uitiis, et cum aqua cutem subit, et interdum in regio fit), aut ubi quidam morbi, qualis comitialis, qualis insania est, sine febre quamuis diu manent. In quibus adfectibus ea quoque genera exercitationum necessaria sunt, quae conprehendimus eo loco, quo, quemadmodum sani neque firmi homines se gererent, praecepimus.